Articulus 1
Articulus 1
An Christus necessitate vel sola voluntafe passus sii ?
Incidunt autem hic gratia prime partris quatuor querenda, quoram primum est, Utrum Christus necessitate vel sola voluntate passus sit ? Secundo, Utrum passio eyus major fuerit omnibus passionibus Sanctorum ? Tertio, Utrum major fuerit passione Ade in primo statu, si daretur per impossibile quod posset pati ? Quarto, Utrum major {uerit passione antne, si daretur per unpossibile quod posset ub ipsa descindi aliqua suarum potentiarum ?
Ad primum proceditur sic : 1. Anselmus in libro Cur Deus homo, dicit sic : "Non invitum ad mortem Pater coegit, aut occidi permisit : sed idem ipse sponte mortem sustinuit, ut homines salvaret." Ergo videtur, quod sola voluntate et non necessitate mortuus sit.
2. Item, ibidem, "Non coegit Ghristum mori, in quo nullum fuit peceatum . sed ipse sponte sustinuil mortem, non per obedientiam deserendi vitam, sed per obedientiam servandi justitiam, i qua tam fortiter perseveravit ut inde mortem incurreret."
4, Item, Ipse in Evangelio, Joan. x,18: "Nemo tollit eam, scilicet animam meam, a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et poteslatem habeo iterum sumendi eam."
1. Eodem jure et eadem necessitate ipse oblatus est, qua nos morimur: nos autem morimur necessilate moriendi : ergo et ipse.
2. Item, Augustinus dicit, quod si occisus non fuisset, naturali morte dissolutus fuissct, et idem opus redemptionis fuisset, quod fecit per crucem : ergo videtur, quod necessitate conditionis natura mortuus sit et passus.
3. Item, Ansclmus in libro Cur Deus homo: "Non aliter volebat Deus mundum salvare, nisi homo tam magnum faceret aliquid ut est mors Christi, quod Filio volenti salutem hominum tantumdem voluit: quia hoc alius facere non valuit:" ergo videtur, quod Christum mori necesse fuit,
4. Item, ibidem : "Nihil minus tolerandum in reram ordine, quam ut creatura Creatori debitum honorem auferat, et non solvat quod debet : nihil ergo toJeratur injustius:" ergo cum recompensatio fieri non potuerit nisi per Christimortem, videtur quod necesse fuit Christum pati et mori.
Ad Hoc dicunt quidam, quod est necessitas quadruplex secundum quatuor genera causarum. Dicunt enim, quod est necessitas cogens vel violentiae secundum causam efficientem, secundum quod Damascenus dicit, quod involuntarium per violentiam est cujus principium est in alio, non conferente vim passio : et hac necessitate Christus non assumpsit necessitatem patiendi, Est autem alia necessitas secundum causam materialem: sicut dicimus, quod combustibile necesse est comburi, si conjungatur comburenti: et passibile pati, si conjungatur ad dissolulionem suo agenti : et hanc iterum non assumpsit. Tertio, dicitur necessitas secundum causam formalem: sicut necesse est ho- minem esse rationalem : et hanc iterum non assumpsit Christus. Quarta esl necessilas secundum causam finalem, ut necesse est respirare hominem, si debeat vivere : et necesse est alimento uti, si debeat nutriri: et necesse est ire ad forum, si debeat recipere pecuniam ibi. Et hac necessitate ultima dicunt Christum assumpsisse defectus nostros.
Sed quod ula solutio omnino absurda sit, et nihil ad propositum, sic probatur : Nos non querimus hic, quare vel qua necessitate Christus defectus nostros assumpsit, sed quae est necessitas patiendi ex dispositione et conditione corporis : ista autem distinctio non solvit nisi qua necessitate assumpsit : ergo nihil est ad propositum. Concedatur enim, quod hac necessitate finis nostros defectus assumpsit,adhuc quero,Si defectum hune qui est necessitas patiendi et moriendi assumpsit vel non? igitur post solutionem adhuc remanet eadem questio, et sic nihil va~ let. Praeterea, Si dicunt illi, quod natura corporis in dispositione materiali non habuit necessitatem patiendi : sed voluit dolere, quia aliter redimere non potuit, duplex est falsum. Unum quia secundum hoc verba Hilarii prius habita verificantur ad litteram, quod est contra omnes, Secundum, quia dicit Augustinus, quod alius modus fuit possibilis: sed nullus convenientior fuit : ergo falsum est, quod dicunt.
Solutio Dicendum cum Magistro in Littera, quod necessitatem moriendi assumpsit, et assumere quidem est voluntatis, et non necessitatis, ordinate tamen ad hunc modum redemptionis : sed assumptione facta materia et nature necesse fuit pati et mori : sed non necessitale persone, quia persona omnipotens semper fuit, et repellere mortem potuit si voluisset. Est autem necessilasista nature duobus modis distincta a nostra necessitate : quorum unus est, quia non est contracta ut nostra : et hoc est quod dixit Magister in preeccdenti distinctione, quod defectus nostros suscepit, non conditionis sue necessitate, sed miserationis suae voluntate. Alius modus est: quia materia nature in nobis dupliciter disponitur ad patiendum, scilicet corruptione vitii, et passibilitatis : in Christo autem habuit tantum alteram illarum dispositionum, scilicet passibilitatis nature, non vitii.
Ad id autem quod primo objicitur, dicendum quod omnes auctoritates Anselmiloquuntur de necessitate assumendi, et non de necessitate assumpti: non enim Pater coegit Filijum assumere mortalem naturam, etsic mori : sed ipse voluit, et ideo assumpsit: sed postquam assumpsit, necesse fuit sustinere quanium est de conditione assumpti, non autem quoad conditionem assumentis persone.
On this page