Text List

Articulus 2

Articulus 2

ARTICULUS II.

An passio Christi omnes passiones Sanctorum excesserit ?

Secundo quaeritur, Utrum passio sua omnes passiones excesserit ?

Videtur quod non: quia 1. Multi Sancti et diutius, et plura multa tormentorum genera et acerbiora quantum est de genere pcenx sustinuerunt : sicut Laurentius, Vincentius, qui tribus diebus et noctibus versabantur in peenis : ergo videtur, quod sua pcoena non omnes peenas excesserit.

2. Item, Videtur quod sua peena minima fuit inter omnes qui mortem senserunt, Charitas enim cupit dissolvi, et esse cum Christo '. Cum igitur ipse maxime charitatis fuerit, ipse maxime hoc concupivit. In adeptione autem concupiti non est poena : ergo ipse minime est punitus in sensu doloris.

3. Item, Recompensatio magis dilecti minuit dolorem in amissione ejus quod diligitur minus : in morte autem Christi recompensabatur sibi vita per magis diiectum, quod fuit humani generis redemptio : ergo dolor minuebatur in amissione minoris, scilicet vite : ergo minimus fuit dolor ejus.

4. Item, Spes resurrectionis dolorem minuit mortis in Sanctis: ergo multo magis in eo qui scivit se resurrecturum : sed Christus scivit hoc de se, sicut dicit Psalmus xv, 10 et 11 : Non dabis sanelum tuum videre corrupltionem. Notas mihi fecisti vias vite, adimplebis me, etc. : ergo minime doluit.

5. Hoc etiam videtur sensisse Augustinus super Psalmum c1,2: Domine, exaudi, sic dicens : "Non vere timebat Dominus, tertia die resurrecturus."

G. Ulterius videtur, quod etiam in quolibet peccatore dum peccat, major debet esse dolor, quam in ipso : quia major dolor est in separatione a meliori : sed Deus melior est quam vita naturalis Christi: igitur magis dolet anima in separatione a Deo, quam Christus doluerit in morte, ut videtur.

SED CONTRA : 1. Dicit Aristoteles, quod magis dolent juvenes in morle, quam senes, propter nobilitatem complexionis : sed speciosus forma pre filtis hominum ?, pre omnibus delicatissime fuit complexionis : ergo pre omnibus torquebatur patiendo.

Si dicas, quod non fuit delicatissime complexionis. Contra : Secundum naturam forme necesse est, quod disponatur maieria, ut dicunt omnes auctores : igitur anima nobilissima secundum naturan, nobilissimam exigit complexionem : sed Christus nob lissimam habuit animam secundum naturam : ergo nobilissimam habuit complexionem. Ex hoc ulterius concludo, quod quanto magis medium et organum tactus accedit ad medium, tanto efficacius sentit excellentias : sed in Christo maxime accessit ad medium, ut jam probatum est : ergo ipse multo magis sensit excellentias etiam parum a temperamento recedentes, quam alius : et secundum sensum contrarii est dolor.

2. Item, In IV Fthicorwm dicit Philosophus, quod fortis magis tristatur et dolet in morte uno modo, quam non fortis, et reddit rationem dicens, in quantum melioribus privatur bonis sciens : et hoc est, in quantum virtutem habet omnium: ergo quanto vita virtuosior, tanto magis est dilecta ab anima bene disposita : sed quante magis dilecta, tanto major dolor in separatione. Cum igitur vita Christi summe bona fuerit, ut ejus cui spiritus datus est non ad mensuram, oportuit quod ipse summe in morte doluerit.

Siforte dicas, quod Philosophus non dicat verum, quia Sanclis contradicit dicentibus quod perfecta charitas cupit dissolvi : quia dicebat Apostolus, ad Philip. 1, 23: Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Kt Augustinus, quod Sancti vitam habent in patientia, et mortem in desiderio. Et Job, ut, 22: Gazdent vehementer, cum invenerint sepulcrum. Quid dices ad Augustinum in libro IX de Civitate Dei, ubi dicit sic: "Aulus Gellius in libris quibus titulus est, Noctinm Alticarum, scribit quod cum quidam Philosophus pallesceret in tempestate maris, luxuriosus quidam non timens insultabat ei : at ille protulit re- sponsium Aristippiin re simili dicentis, illum pro anima nequissimi nebulonis merito non fuisse sollicitum :se autem pro Aristippi anima timere debuisse." Ergo Augustinus confirmat quod dicit Aristoteles.

3. Item, Augustinus in libro II de Civitate Dei, dicit, quod sana ratio etiam exemplis anteponenda est. Cum igitur sana ratio sit, quod bonum est dilectum, et optimum magis dilectum, et vita Christi naturalis magis fuit bona et melior quam omnium aliorum vita: ergo fuit dilecta pre omnibus aliis : sicut et ipse dixit : Dedi dilectam animam meam in manus intmicorum ejus?, id est, vitami : quia animam quae fuit spiritus rationalis, numquam in manibus habuerunt inimici.

4. Ilem, Cum sana ratio sit in separatione magis dilecti et per naturam conjuncti, majorem esse dolorem : sequitur adhuc, quod Christus maxime in morte doluerit.

5. Item, Sensus intemperantiae minoris in aliquo membro majorem temperantiam indicat ejusdem. In manibus autem et pedibus statim sentitur intemperantia : calere enim incipiunt manus et pedes, etiam cum intemperantia tam modica est, ut alias in corpore non sentiatur. Ergo manus et pedes majoris sunt temperamenti. Ergo pati in illis majoris crit pene, quam pati in aliis : Christus autem passus est in illis: ergo ex hoc etiam erat in ipso aggravatio doloris. Hujus etiam signum est, quod cum querimus discernere per tactum, porrigimus ma-— nus potius quam aliam partem corporis.

6. Item, Thren.1, 12: "Ovos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus". Item, de ipso dicit Psalmus : "Repleta est malis anima mea". Item, Cantatur de eo tempore passionis, Thren. mi, 15 : "Replevit me amaritudinibus, inebriavit me ab synthio."

Solutio Concedo de plano, quod Christus magis et acerbius quidem passus est, quam aliquis hominum umquam pati potuerit vel passus est : et hoc tribus de causis.

Prima est, uteo magis ad gratias sibi teneamur. Unde Bernardus: "Multum difficultatis assumpsit quo te multe dilectionis debitorem constitueret, admoneretque ad gratiarum actiones difficultas redemptionis, quem minus devotum effecerat conditionis facilitas."

Secunda causa est bonitas et innocentia vite : non enim verum est quod dicunt quidam, quod patiens pro suis peccatis magis affligitur : quia ille ex conscientia peccatorum indignatur, et magis spernit vitam : innocens autem nihil invenit in vita quare debeat eam spernere. Et si objicis, quod moriens pro delictis eternam timet mortem, et ideo dupliciter torquetur : hoc nihil est : quia nos non loquimur de eo quod est per accidens, sed de eo quod est per se : tortura autem illa per accidens est, scilicel in quantum per vitam istam liberatur a morte anime. Unde patet, quod illi falsum dicunt tam ab auctoritate Aristotelis et Augustini, quam etiam per rationem superius inductam. Hoe etiam ex verbis latronis accipitur, cum latro ad Jatronem dixit: £% nos quidem digne, nam digna fuctis reeipimus : hic vero nihil mali gessit '.

Tertia causa fuit ex corporis nobilissimacomplexione, tam in toto, quam etiam in membris in quibus patiebatur, ut probant objectiones.

Ad primum ergo quod objicitur de Martyribus, dicendum quod non idem est plura et diutius pati, et acerbius sentire dolorem : et Sancti quidem plura et diutius pati potuerunt, nullus tamen eorum ita acerbe ut ipse sensit dolorem,

Ad aliud dicendum, quod charitas Chri. sti non diminuit sensum doloris, sed doloris reputationem. In Sanctis autem aliis diminuit utrumque, et sensum, et reputationem : quia ipsi viatores fuerunt : et cum afficiebantur circa superiora, trahe~ batur anima a corpore, et minus sensit ; sed Christus utrumque fuil simul, et viator, et comprehensor, et unius actus non retraxit ab actu alterius.

Ad aliud dicendum evudem modo, quod premium fecit non reputari vitam, id est, minus reputari : non quod minus valeret, ut dicit Anselmus, quia in infinitum plus valuit quam totum genus humanum aliter enim non fuisset sufficienter recompensatio facta per mortem Christi : sed quia amore hominum mortem elegit, non simpliciter abjiciendo vitam meliorem quam omnes homines essent: sed postponendo ad tempus ut omnibus recuperaret : et haec reputatio fuit charitalis, et non secundum valorem.

Ad aliuddicendum, quod Dominus scivit se tertia die resurrecturum : si cnim Dominus in morte simpliciter remansisset, tune nec nobis valuisset : et ipse etiam impipienter lecisset, meliorem vitam suam pro nobis in aeternum amittendo : sed ista prescientia resurrectionis in Christo non abstulit passionis sensum : et ideo illa objectio non probat nisi de reputatione minori, et non de sensu vel experientia acerbitatis.

Ad woc quod objicilur de separations a Deo per peccatum, vel ctiam per condemnationem aeternam in die judicii, dico quod nulla est objectio illa : quia peena zquivoce sumitur, Separatio enim a Deo non est inferens sensum, sed damnum. Si dicas, quod sentit anima damnum suum : hoc nihil est : quia sentire damnum est sentire privationem : sicut videre tenebras, et audire silentium : et ideo magis in infinitum damnum est in perditione Dei, quam vite, si daninum privatum attendas, id est, damnificatio- neu: tuam vel illius: sed non est major sensus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2