Text List

Articulus 5

Articulus 5

An voeluntas secundum Magistriuim sit bene divisa in Littera ?

ARTICULUS V. An voeluntas secundum Magistriuim sit bene divisa in Littera ?

Quarto, Queritur de divisione voluntatis quam innuit hic Magister.

Et videtur innuere triplicem voluntatem, scilicet divinam, et duplicem humanam, scilicet affectum ex carnis infirmitate, et affectum rationis :

4. Cum autem adhuc una sil, ut visum est, scilicet voluntas rationis, ut est natura : videtur, quod insufficiens sit Magister.

2.Ttem, A plurimis formis non est unus modus denominationis ejusdem, ut albedo Socratem denominat album, et grammatica grammaticum, et sic de aliis : ergo videtur a simili, quod a pluribus voluatalibus Christi ipse sit pluribus modis volens, vel plures volentes, quod negat Damascenus, qui dicit eum tamen unum esse volentem.

3. Item, Ile plures, duw, vel tres, vel quatuor voluntates Christi, ommes date sunt ad actum volendi: sed in inferioribus etiam una proprietas vel polentia sufficit ad unum actum: ergo videtur, quod omnes superfluant praeter unam.,

4. Item, Videtur relinqui ex hoc quod omnis actio Christi sit composita, et non una, sed plures: actus enim quiest a pluribus agentibus differentibus secundum essentiam, est plures, et non unus: iste autem voluntates agentes in Christo differunt secundum essentiam : ergo sunt actus, sui plures, et non unus. Et hoc etiam videtur, quia Dionysius loquitur de theandrica, id est, Dei virili actione : non autem est Dei virilis, nisi sit in eo aliquid Dei, et aliquid viri : ergo sunt plures actiones.

5. Item, Nos videmus, quod aliquid vult una voluntate, quod non vult alia: ergo voluntates ista non uno modo se habent ad aclum volendi: et sic omnis actus ejus volendi est plures actus, ut videtur.

Solutio Dicendum, quod Magister ponit trimembrem divisionem voluntatum Christi, quae sic ad bimembrem potest reduci. Voluntas Christi aut divina sive increatata est, aut humana et creata. Humana autem aut rationis, aut sensensualitatis est. Rationis vero aut est ut natura, aut ut deliberativa. Sed non facit mentionem de illa quie est rationis ut est natura: quia secundum substantiam et esse potentiae non differt ab illa quae est rationis ut deliberativa, sed potius est quidam modus considerationis ejusdem potentiae : quod enim sit ut natura, hoc accidit cuilibet potenti anime rationalis in quantum est natura hominis : et ideo per esse potenti# non sunt nisi tres, ut dicit Magister. Sed tertia dividitur per duplicem respectum ipsius in duo secundum rationem, etnon in duo secundum essentiam.

Ad aliud ergo palel, quod aliter est in formis determinantibus totum, et ali. ter in potentiis naturalibus : quia forme que sunt in toto, non possunt unius ralionis plures inesse : sed in potentiis naturalibus secundum unam rationem communem non specialem potest esse, quod plures potentiae nominantur uno nomine. Sed quia potentiae naturales licet insint secundum diversas partes nature, tamen referuntur ad unum quod est subjectum : ideo denominatum ab eis non est nisi unum : et ideo Christus non esi nisi unus volens, licet multis modis possit velle : quia volens diciteum qui yult, haec est subjectum, et non radicem in qua fundatur potentia illa : sed diversitas voluntatum cognoscitur in diversitate volitorum.

Ad aliud dicendum, quod in Christo sunt actiones distinct : non in comparatione ad agentem, scilicet quod Christus sit plures agentes : sed quoad rationem agendi, scilicet quia aliquando egit ut homo, aliquando ut Deus : semper tamen ipse egitens Deus homo: unde agens ut agens attendit Dionysius : ct actiones ipsas in comparatione ad potentias inclinantes ad actum attendit Damascenus, et ideo dixit Dionvsius actionem theandricam, et Damascenus dixit esse duas actiones Christi, sicut duas naturas : nec facit plures actiones compositio potentiarum inclinantium ad actum, sed potius pluralitas agentium : et hoc etiam non semper, sicut patet in his que sunt actu relata ad diversas virtutes, ut tractus manus, et sonus modii granorum milii : et sic patet solutio ad ultimum. Et nota, quod hoc ipsum quod agens fuit unus Deus et homo, et inclinantia ad actum duo, scilicet creatum et increatum, facit omnem Christi actioncm nobis salutarem : quia etiamsi comedit et dormivit, verum erat quod Deus hoc fecit: et ita pro nobis fecit, qui pro se non habuit quid facerct talium. Et idem est de tristitia, timore, et omnibus aliis.

Ad aliud dicendum, quod non super- fluunt: quia non sunt data ad unum une modo : quia licet ratio dcliberativa quandoque conseniiat cum naturali et sensuali in eodem volito, et e converso, non itamen eodem modo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5