On this page
Articulus 9
Articulus 9
Quomodo Christus sibi et suis oravit ?
Deinde etiam notandum circa verba Hilarii, ibi, "ud etiam ignorandum non est, ete." Nota, quod Hilarius optime loquitur: quia discipulis et nobis oravit tripliciter, et uno modo sibi, scilicet ut naturam discipulorum in se ostenderet : hoc enim
erat ad gloriam nostram, non suam ; quia nostra natura in eo est exaltata: et ut nobis, non sibi per hoc utilis esset ; qui gquandoque infirmitate circumdati querimus evasionem persecutionis, et non desperamus, quia scimus fecisse caput nostrum. Tertio, ut nobis ordinandi nostrum sensualem effectum ad rationem, formam et doctrinam daret : ut cum ipso diceremus: Non quod ego volo fiat, sed quod tu vis. Sic igitur nullo modo sibi, id est, ad utilitatem sui petiit, sed nobis. Alio modo autem pro se petit.