Articulus 11
Articulus 11
An Christus sine merito gloriam immortalitatis habere debuit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Sz vero quaeritur, Utrum Christus tllam immortalitatis... gloriam, ete."
Videtur enim, quod sine merito habe~ re debuit : quia 1. Quod conceditur minus grato, conceditur multo magis Filio unigenito sed parvulis minus gratis conceditur hujusmodi immortalitas: ergo sine merito magis debet concedi magis grato Fuilio Dei.
2. Item, Alia est conditio servi, et alia est conditio filii : filius enim natus est in hereditatem patris, servus autem non participat de bonis patris, nisi merendo per obsequium : ergo cum Christus fuerit et sit unigenitus Patris, pro nullo suo actu exheredandus, videtur esse natus ad perceptionem immortalitatis : et ideo non debuit venire ad ipsam per meritum.
3. Item, Ipse est secundum hoc is qui meretur, et is qui remunerat : quod non convenit, quia nnllus meretur apud seipsum, nec remunerat apud seipsum.
SED CONTRA : 1. Omne melius reponendum est in Filio. Cum igitur melius et jucundius et magis proprium habeatur, quod aliqua ratione propter nostrum debetur nobis, quam id quod quasi datur poenitentibus : ergo dandus ille modus : habere autem per meritum est habere tamquam id in quo jus habemus per nostrum: ergo mereri debuit.
2. Item, Nullus actuum Christi potuit esse vacuus a gratitudine Patris : ergo nec evacuatur a merito, quia omnis gratus Deo actus, remuneratur a Deo.
Ad primum dicendum, quod parvuli sicut habent peccatum alienum, ita sufficit eis meritum alienum, quod est meritum Christi et matris Eeclesie, sicut dicit Augustinus.
On this page