Text List

Articulus 10

Articulus 10

An Christus in eadem forma qua crucifixus est, sit exaltatus ?

ARTICULUS X. An Christus in eadem forma qua crucifixus est, sit exaltatus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, "In qguaenim forma crucificus est, in ea exaltatus est."

Videtur, quod humanitati non debeatur exaltatio : quia

1. Exaltatio est ad sedem Dei ad aquelitatem Patris : hac autem non competit forme secundum quam minor est Patre: et haec est humanitas : ergo humanilati non debetur exaltatio.

2. Item, Illi debetur exaltatio, cui flectitur omne genu celestium, terrestrium, et infernorum: sed hoc est deitas : ergo exaltatio illa de qua loquitur Apostolus, est deitatis.

3. Item, In verbis Apostoli* ista se consequuntur : Exaltavit illum, et donavit wllt nomen quod est super omne nomen, ut innomine Jesu omne genu flectatur celestium, terestrium, et infernorum, et om~ nis lingua confiteatur ei: ergo videtur, quod ad idem in Christo referantur : nomen autem refertur ad deitatem : ergo et exaltatio.

SED CONTRA: 1. Humilitati debetur exaltatio:: deitas autem humiliari non potest: ergo non exaltabitur.

2. Praeterea, In Litfera dicitur oppositum in verbis Sanctorum, ut patet mspicienti.

Solutio Dicendum, quod _ exaltatio debetur persone in natura humana, et etiam nature humane : sed persone in natura humana debectur ad sedem Patris ad aequalitatem, quam licet ab aeterno habuit, non tamen habuit in natura inferiori existens : nature autem debetur ad potiora Patris bona. Et per hoc patet solutio ad primum, et ad secundum.

Ad Tertium dicendum, quod non oportet, quod ideo referantur ad idem, quia Apostolus illa quatuor conjungit : sed referuntur ad eumdem in persona, gratia diversorum quae sunt in ipso,

Et si quaeritur, Gratia quorum hee quatuor ei attribuuntur ?

Dico, quod persona est in Christo, et utraque natura, et opus redemptionis, et effectus. Et persone quidem omnia debentur, tamen gratia nature humane, in qua et cujus acceptione semetipsum exinantvit, formam servi acciptiens, debetur ei per oppositum exaltatio. Gratia autem nature divine debelur ei nomen guod est super omne nomen : sed gratia redemptionis qua ipse judicatus et biasphematus est et derisus, debetur ce: per oppositum preconium commis lingue, ut omnis lingua confiteatur quia Deminus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Sed gratia effectus liberationis eorum qui suntin terra et in limbo, et restau— rationis ruine ccelestis, in gratiarum actionem debetur ei, wt tn nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium, etinfernorum . coelestium, quia ruinam restauravit : terrestrium. quia redemit a reatu originalis : infernorum, quia inde eos qui ibi erant extraxit.

Si Forte aliquis quaerat, Cum hoc nomen quod debetur ei ex gratia divinitatis sit Deus et manifestatio deitatis sue, quare dicat Apostolus, U¢ in nomine Jesu emne genu flectatur ?

Dicendum, quod Jesus Christus sunt nomina ¢xprimentia personam incarnafam: et ideo non sunt super omne no~ men, sed nobis sunt veneranda per genuflexionem . quia ostendunt nobis na~ turam in qua factum est opus redemptionis pro nobis. Et Jesus quidem nominal personam secundum comparationem in earnem . quia Jesus dicitur Salvator, et salvare convenit Christo per divinam naiuram : unde Angelus dixit : "Vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum factet populum suum a peccatis eorum", Quod licet secundum habitum ei ab eterno conveniat, tamen secundum actum salvandi, non convenit ei, nisi in natura humana assumpta. Christus autem dicitur unctus, quod sonat passive unctionem : et ideo nominat humanam naturam sociatam in divinam : quia humanae est ungi, et illius est ungere.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10