Text List

Articulus 12

Articulus 12

An pati et mori Christe valuit nobis aditum paradisi ?

ARTICULUS XII. An pati et mori Christe valuit nobis aditum paradisi ?

Quatuor quae tangit in Littera, sunt ista: Aditus paradisi, redemptio a diabolo, a peccato, et a poena.

Queratur autem per ordinem de sinvulis. Primo de aditu ad paradisum. Alia enim in sequenti distinctione locum habebunt.

i. Aditus ille non videtur esse passionis, sed ascensionis. Unde in Psalmo Lxvut, 19: Ascendit in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona, ete. ®.

2. Item, Micheae, 11, 13: "Ascendet pandens iter ante eos."

3. Item, Quid ante passionem impedivit aditum paradisi ? Videtur, quod nihil: quia meritum Sanctorum fuit gratum: ergo Deo placuit, et remunerari debuit in vita aeterna: ergo Christus sive pateretur, sive non pateretur, aditum regni Patres habuissent : ergo passio non fuit causa,

4. Item, In baptismo ceeli aperti sunt super eum‘: ergo videtur, quod non per passionem aperuit ccelos, sed potius per baptismum.

5. Si fortes dicas, quod ignea rompha? non auferebatur nisi per passionem, et aperire, est igneam rompheam amovere; videtur, quod nihil sit : quia illa etiam amota est in introitu Henoch et Eliz : ergo illius amotio non pertinet ad passionem, ut ad causam.

6. Item, Ceelestem paradisum exspectamus per Christi passionem : ignea autem romphea fuit ante paradisum terrestrem.

7. Item, Si passio est causa intrortus : func posita causa ponitur effectus, et destructa destruitur: sed patet, quod passo Christo non statim de limbo transjerunt Sancti ad ceelum,§ nec etiam statim trans.erunt abinferno : ergo videtur, quod passio Christi non sit causa introitus in regnum vel in ceelum.

Solutio Dicendum, quod _passio Christi aperuit aditum paradisi solvendo rompheam. Romphea autem nihil aliud est spiritualiter, nisi decretum Dei de non intrando sine pretio, quod solvendum est pro natura, quia tota damnata fuit per peccatum in Adam.

Ad primum ergo dicendum, quod ascensio non aperuit paradisum quoad apertam visionem faciei Dei: quia illam statim Sancti ascendendo a limbo habuerunt, sed quoad hoc quod congruum locum fruitionum determinat, scilicet celum empyreum : sed hic dicitur aditus paradisi vel regm, perfectus habitus ejus in visione Dei facie ad faciem. Idem dicendum ad. sequens.

Ad aliud dicendum, quod Patrum meritum fuit personale: et ideo per eos natura non reconciliabatur, et impedivit eos nature reatus ut non viderent facie ad faciem usque ad tempus passionis, nec introducerentur in regnum, nisi pretio soluto hoc vel alio modo: et quia ille modus deter:ainatus est a Deo, ideo ille est causa.

Ad aliud dicendum, quod baptismus aperit coelos sicut causa disponens ex parte ejus cui aperilur, et non aperit simpliciter : unde si passio non fuisset, baptismus non aperiret, quia non habet virtutem nisi a passione Christi.

Ad aliud dicendum, quod non est instantia de Henoch et Elia: quia hoc factum est in terrestri paradiso: sed nos loquimur de ceelesti paradiso, quantum ad id quod essentialiter est regnum Dei, scilicet visio Dei facie ad faciem : et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad vLtimum dicendum, quod statim passo Christo aperiebatur Sanctis facies, cujus contemplatio est vita aeterna, licet adhuc non adepti essent locum congruentem illi vita : quia hoc congruebat fieri impletis sacramentis sepulture, resurrectionis, et ascensionis: locus autem ad apertionem regni non habet se nisi per accidens, scilicet per modum congruentiae, et non per se.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12