Articulus 13
Articulus 13
An omnes alti debitores erant, et viz unicuique sua virtus sufficiebat et humilitas ?
ARTICULUS XIII. An omnes alti debitores erant, et viz unicuique sua virtus sufficiebat et humilitas ?
1. Uno modo, cum quanto magis debita sunt servitia, tanto minus sunt gra- ta, videtur quod martyres pro Christo moriendo, non gratum fecerunt pro Christo obsequium.
2. Alio modo: quia si vix cuilibet sufficit propria justitia, videtur quod nullus posset pro alio satisfacere, quod est contra Apostolum dicentem, ad Galat. vi, 2: "Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi". Et contra Jacobum dicentem, Jacob. v, 16: "Orate pro invicem, ut salvemini".
3. Tertio: quia si quilibet est debitor ad omne quod est et potest, et etiam debitor mortis : tunc videtur, quod quidquid facit, careat remuneratione, quia non potest respondere umquam etiam pro eo quod accepit.
4. Presterea, De qua morte intelligitur hoc quod omnes debitores sunt mortis ? aut naturali, aut violenta. Side naturah, hoc videtur falsum: quia tunc intelligitur de debito natures quod non omnes solverunt
Praeterea, Secundum hoc nihil est ad propositum : quia hic loquitur de debito quod satisfacit pro peccato : morientes autem secundum naturam. non solvunt per moriem necessario aliquod peccatum. Si autem intelligatur de morte violenta : hoc iterum falsum est : quia non omnes tenemur ad hoc quod interficlamur: ergo videtur, quod falsum sit quod dicit de debito isto.
Solutio Dicendum, quod in veritate sic intelligendus est textus ut jacet : ect quod plus est, nulla creatura etiam sine offensa Dei quam fecit, sufficit toto esse et toto opere ad posse respondere pro uno minimo quod accepit a Deo. Sed aliud est quod tenemur de jure creationis, et aliud quod tenemur de jure offense, et aliud quod tenemur de jure misericordiae. De jure conditionis nostre plus te- mur, quam scimus: de jure offense plus tenetur quilibet homo, quam facere posset usque in finem mundi: de jure autem misericordie tenemur minus, quam etiam quilibet infirmus posset facere: dicentes, Domine, vim patior, responde pro me‘: statim invenimus ipsum totum remittentem, et param exigentem, scilicet voluntatem faciendi quod bono moderamine possumus.
Ad primum ergo dicendum, quod martyres pro Christo passi sunt gratissime : quia illud quod conditione debebant, gratissime offerebant : quia debitum conditionis non tollit lbertatem obsequil.
Ad aliud dicendum, quod non sufficit justitia cuilibet: sed tamen quia non exigitur ab eo quod debet, ideo potest aliquid facere pro altero: nullus antem pro tota natura, nisi Deus et homo, ut supra habitum est.
Ad aliud dicendum, quod remunerabile est ex misericordia Det non exigente totum hoc quod ex stricto jure debemus.
Ad aliud dicendum, quod intelligit de morte in gencre : cx quo enim necessitati mortis addicti sententia Domini pro reatu peccati, illam omnes solvent, etsi ad tempus differantur. ut Ehas, et Henoch: etillam martyres ultre Lbera voluntate offerebant : et ideo magis grata fuit : non tamen exigitur a nobis nisi in casa. scilicet in persecutione fidei vel justilie, sl tenti a judice cogamur negare fidem, vel justitiam.
On this page