Articulus 14
Articulus 14
An tantum fuit peccatum nostrum, quod persolvere non possemus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, $2: "Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus, etc."
1. Crudele enim videtur non dimittere peccatum nisi in morte innocentis : Deus autem Pater non est crudelis contra Fifium : ergo videtur, quod facilius debuit peccatum remittere, quam moreretur Filius.
2. Item, Non minus est peccatum judicis si permittit affligi innocentem ut evadat nocens, quam quod remittit nocenti peccatum impunitum. Cum igitur sic Pater fecit in Filio, videtur quod non morte Filii debeamus redimi.
3. Item, Filius Dei melior est toto mundo, eft mille mundis si essent: ergo videtur, quod Pater exegit vitam Filii qui melior crat, pro peccato mundi gui erat vilior, et ita ultra condignum ageraval peenam, cum suum sit citra condignum. punire.
4. Item, Videtur, quod aliter potuerit satisfieri pro mundo, quam illo modo : si enim Adam et Heva in quibus fuit totus mundus materialiter, satisfecissent : tunc totus mundus materialiter satisfecisset, sicut totus materialiler peccavit : ergo tanta fuisset satisfactio, quanta culpa: et hoc debuit sufficere.
5. Item, Si ponamus quamlibet personam satistacere pro se, constat quod tandem pro toto mundo esset satisfactum : et sic iterum non oportebat Filium mori, ut videtur.
Solutio Dicendum, quod congrue ut justitia salvaretur, magis congrue non potuit satisfieri nisi per mortem Fulii Dei: et hoc ideo guia homo non solvit peccatum per hoc quod sclvitur damnum : quando enim latro restituit ablatum, adhuec debet vitam judici pro lesione justitiae : ergo multo magis adhuc soluto damno, deberet quoque vitam si esset reus criminis lasze majestatis : ergo in infinitum plus si esset reus criminis lesa majestatis in Deum qui in infinitum omnem creatam majestatem excedit: nec dico hoc quod homo posset solvere damnum, sed sub hypothesi loquendi: quia etiamsi posset, adhuc nihilominus reatum non delevisset. Supra antem in principio libri ostensum esti, quoniam hoc non potuit fieri per aliquam puram creaturam, nec per Deum purum : quia licet in illo sit posse, non tamen est in eodem debitum : sed conveniens fuit per Deum hominem, et hominen: Deum, qui deberet in quantum homo obligatione charitatis et conformitatis nature, et posset in quantum Deus.
Dicexpum ergo ad primum secundum Anselmum, quod Pater non sitivit Vili sanzuinem, nec crudelis fuit in eum : sed cum justifiam suam negare non posset, et vinceretur imusericordia humans redemptionis, Millom voluntarie se offerentem ad satisfaciendum dedit homini, ut satisfacerct pro ipso, sicut dicitur, Joan. m, 16: "Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenttum daret: ut omnis gui credit in ewmn non pereat, sed Aabeat wternam". Quod autem Kihus sic propria voluntaute se obtaht, probalur ex Psal. xxxix, 7 et seq., ubi dicitur : "Holocauslum et pro peceato non postulasir: tunc dizi: Ecce venio. hi capile Libri seriptum est de me, wt facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui", etc.
Ad aliud dicendum, quod hoc esset peccatum judicis, si ex crudelitate faceret et perversitate: sed tamen forte ut stet justitia, et corrigatur et javetur reus, tunc probatur ille judex justus simul et misericors.
Ad aliud dicendum, quod hoc exegit justitia : quia non tenebatur tantum exsolvere damnum, sed etiam satisfacere pro reatu qui infinitus erat, ut probatum est in principio solutionis illius.
Ad aliud dicendum, quod illud argumentum nihil omnino valet: quia statim ut peccaverant, ingrati fuerunt: et sic gratum facere non poterant nisi adjutorio illius qui juvare solus poterat. secundum quod Auguslinus dicit, quod "omneg quicuinque salvati sunt, salvati sunt in fide mediatoris :" etiamsi concedamus, quod hoc est satisfacere, quod est abla~ tum solum restituere: quod tamen ostensum est esse falsum. ;
On this page