Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum justificatio nostra a peccato sit opus passionis Christi?

ARTICULUS I. Utrum justificatio nostra a peccato sit opus passionis Christi?

Primo igitur incidit hic quaestio, Utrum justificatio nostra a peccato, sit opus passionis Christi, vel non?

Videtur enim, quod non: i. Passio enim Christi corporalis fuit : ergo non altingebat animas nostras : quod autem non tangit, non agit, ut dicit Philosophus : ergo non egit nos justificando.

2. Item, Justificans quemlibet, est conjunctum cuilibet : passio autem Christi non est conjuncta cuilibet : ergo non est justificans querulibet.

3. Item, Pati Christo non conveniebat, nisi secundum naturam humanam : sic autem non est ab eo justificans gratia: ergo passio Christi non justificat, ut videtur.

4. Praeterea, Videtur justilicatio nostra ad resurrectionem pertinere, ut ad causam : et ita dicit Apostolus : Zraditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.

Praeterea, Justilia justificat animam : ergo majorem convenientiam habet cum resurrectione, quam cum morte : ergo magis causatur a resurrectione, quam a morte.

5. Item, Si causa est mors Christi, hoc erit per modum sacramenti : sacramentum autem gerit similitudinem ejus cujus est causa : cum igitur mors Christi nullam habeat similitudinem cum justificatione, sed potius resurrectio, videbitur potius resurrectio esse causa justificationis, quam mors vel passio.

Quon si concedatur, in contrarium objicitar :

1. Zachar. ux, 14 : "Tu quoque in sanguine testamenti tui emisti vinetos tuos de lacu, mw quo non est aqua." Ergo redemptio facta est per sanguinem,

2. Item, In Canone, "Hic est enim Calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti : mysterium fidei: qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum." Ergo in sanguinis effusione per mortem facta est solutio peccall.

3. Item, Ad Hlebr. ix, 22 : "Omnia pene in sanguine secundum legem mundantur, c& sine sanguinis effusione non fit remissio".

4. Item, Ibidem, ad Hebr. 1x, 14: "Sanguis Christi... emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi."

3. Item, Bernardus: "Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero. Verumtamen sanctus tuus non sum, nisi sanguis tuus interpellat pro me."

6. Item, Joan. 1, 29 : "Ecce Agnus Det, ecce qui tollit peccatum mundi". Agnus autem non tollit peccatum nisi lavando in sanguine, sicut habetur, Apocal. 1, 3: "Dilexit nos, et lavit nos a peccatis no~- stris in sanguine suo."

7. Item, Ambrosius supra praecedenti capitulo, "Tantum fuit peccatum nostrum ut salvari non possemus, nisi uni-— genitus Dei Filius pro nobis moreretur, debitoribus mortis."

8. Item, Joan. ur, 16 : "Sic Deus dilerit mundum, ut Filium suum unigenttum daret : ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam."

9. Praeterea, Resurrectio sua nihil videtur facere ad justificationcm : quia tune non erat Christus in statu moriendi: ergo nec sibi nec nobis meruit : sed potius id quod meruit, recepit in premio gloria sive stole corporis.

Sed apnuc videtur, quod justificatio neutrius istorum sit, sed potius charitatis et gratiae : sicut etiam videtur innui in Littera : quia omnis mutatio est per contrarium : si igifur in nobis debeat fieri transitus a peccato, et a delectatio— ne peccati, oportet quod hoc fiat per contrarium : hoc autem sunt vitutes : ergo justificatio debetur virtutibus, et non passioni, vel resurrectioni.

1. Prarerea, Quid est quod Magister videtur dicere, quod justificat nos : quia nos videntes charitatem suam erga nos, movemur ad diligendum, et ita charitate justificamur ? sic enim mors sua non fuit nisi per accidens ad justificationem adjuvans : et si sine ipsa charitatem habuissemus, sufficienter fuissemus justificati: et hoc falsum est: quia quantumcumque dilexissemus eum, nisi debitum solvisset pro nobis, redempti non fuissemus.

2. Praeterea, Secundum hoc etiam martyres justificarent nos a peccatis : quia nos videntes eos pati pro fide, accendimur charitate erga Deum, qui dat eis ita constanter pati: et illa charitate justificamur : et sic parum vel nihil fecisset nobis Christus.

3. Item, Secundum hoc tantum valuissent nobis, vel plus, beneficia a Deo collata, ut esse, vivere, et intelligere, et divitias dare, et hujusmodi, quantum passio Christi : quia ex eis etiam accendimur ad diligendum Deum, qua charitate postea justificamur.

4. Prarerza, Magister in Litfera tangit adhuc causam quae est ex fide, eo quod posuit eum Deus propitiatorem per fidem in sanguine suo, ut olim adspicientes ad serpentem erectum in palo, etc.. Constat autem, quod multi sunt articuli praeter articulum passionis : ergo si per fidem passionis justificamur, cum sit major fides credere Deum esse trinum et unum, quam Christum credere passum : tantum valuit nobis ad justificationem, quod Deus est trinus et unus, sicut quod ipse est passus : hoc autem falsum est : ergo nulla est causa quam ponit Magister.

5. lrem, Christus docuit nos humilitatem et mansuetudinem, sine quibus (ut dicit Augustinus in hbro de Virginitate) non sanamur : sicut ipse dicit, Matth. xu, 29 : Discife a me, quia mitis sum et humilis corde. Quare ad remissionem peccati per mortem Christi non conjunguntur ille virtutes, sicut charitas, et fides ?

Item, Magister in Littera tangit tertium -modum, dicens ex verbis Augustini, quod morte sua uno sacrificio verissimo, quidquid erat culparum delevil:ergo videtur, quod ipse justificavit nos offerendo sacrificium pro nobis : et sic non videtur justificasse accendendo ad charitatem, et illuminando per fidem.

Solutio Dicendum, quod justificatio consideratur dupliciter, scilicet in genere, prout refertur ad totam naturam damnatam in Adam : et in particulari, prout scilicet valet illi vel ilh qui justificatur in particulari.

Item, in relatione ad causam potest considerari quatuor modis, scilicet in relatione ad causam efficientem, vel in relalione ad causam meritoriam, vel in relatione ad causam sacramentalem, vel in relatione ad causam formalem. Et adhuc in relatione ad causam meritloriam, duobus modis, scilicet meriloriam de congruo, et meritoriam de condigno. Similiter ad causam sacramentalem, duobus modis, scilicet qua est causa et signum ex parte justificantis, vel qua est causa et signum ex parte suscipientis.

Hac habita distinctione facile est determinare totum. Dico enim, quod justificatio nature ad causam meritoriam relata, quae est meritoria secundum condignum, refertur ad passionem Christi : quia meruit nobis solutionem a peccato, ad quam sequitur justificatio. Relata auiem ad causam meritoriam ex congruo, refertur ad merita Sanctorum justilicatio particularis, non generalis qua respicit natures debitum ex Adam, quod solum solvere potuit Christus. Relata ad causum elficientem, refertur ad solum Deum, qui solus efficienter delet peccata, et efficil justiliam. Relata vero ad causam formalem, utraque justilicatio fit per gratiam et virtutes. Relata autem ad causam sacramentalem, quae causa est et signum eX parte suscipientis, secundum debitum originalis refertur ad baptismum, secundum debitum actualis refertur ad pcenitentiam, si est post baptis— mum. Relata autem ad causam sacramentalem ed parte justificantis, refertur al Deum cl hominem, resurgendo, vifam anime et corporis in se praesignantem.

Unde jam planum est solvere ad totum.

Ad primuM ergo dicendum, quod passio Christi corporalis et spiritualis fuit, el divina et humana. Corporalis, quia vulnera fuerunt in corpore. Spiritualis, quia dolor erat in anima et spiritu. Humana fuit, quia homo erat qui patiebatur. Divina autem, quia verus Deus patiebatur. Tangere autem est duobus modis, seilicet per substantiam, et per effectum : et hoc secundo modo letigit nos, et egit in nos. Si autem queratur, Quid effectum hunc continet a Christo in animas justificatas, infra in hac cadem solutione patebit.

Ad aliud dicendum, quod passio Christi per aliquid in justificato spiritualiter conjungitur cuilibet quoad effectum et virtutem passionis, scilicet fide, et charitate : et ideo objectio procedit ex falsis,

Ad aliud dicendum, quod licet pati conveniat ei secundum humanam naturam, non tamen patiens homo tantum, sed etiam Deus . et ex illa parte profluit gratia sanctificans in passione in omnes justificatos.

Ad aliud dicendum, quod ad resurreclionem pertinet modo quo dictum est, exemplariter, et sacramentaliter dammodo.

Ad aliud dicendum, quod mors Chrisli causa est per modum oblationis sacrificit meritorii : et hoc modo dicitur sacramentum nostre justificationis, large sumpto sacramento pro sacro secreto, et non pro similitudine et causa. Vel, potest dici (uf quidam dicunt) quod due sunt partes justitiae, scilicet amotio mali, et adeptio boni. Kt passio per mortem ponit similitudinem ad ablationem peceati quia sicul mors separat a vita mortali animali, ita justificatio separat a mortali vita peceati, in qua animaliter ut bruta viximus. Resurrectio autem ponit similitudinem ad justificationem ex parte alterius termini, scilicet adeptionis vile et justitiae : et hoc videtur velle Apostolus, dicens ad Roman. vi, 4: "Consepulti sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vite ambulemus. Et alibi, Exi-- stamate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domine nostro".

Ad omnia sequentia quibus probatur passio Christi esse causa nostra justificationis, jam patet solutio per distinctionem ante habitam.

Ad id autem quod ulterius objicitur de causis a Magistro inductis ex parte charitatis et fidei, dicendum quod Magister tribus modis ostendit, quod passio Christi justificat : sed justificatio consideratur duobus modis, scilicet quoad sufficientiam : et sic sola una causa justificat, scilicet oblatione salutaris sacrificii pro nobis. Consideratur etiam quoad efficientiam : et sic oportet adesse fidem et charitatem : non enim effluet nobis effeclus passionis, nisi fuerinius de corpore mystico patientis. Hoc autem non potest facere nisi charitas : et ideo Magister imducit de charitate, ut considerata charitate sua erga nos, uniamur patienti per charitatem, quia sanguis suus non habet effectum extra corpus suum mysticum. Quia autem a capite fluit sacramentum redemptionis, ideo oportet adspiciendo attendere ad caput: et ad hoc clevat oculos fides. Et sic patet qualiter rationabiliter procedit Magister in Litfera.

Ad ergo quod contra hoc objicitur, dicendum quod non est per accidens : quia charitas non facit sufficientiam, nec ponit fontem salutis : sed facit efficientiam, et unit nos fonti salutis : ut in suo corpore existentes, hauriamus de fontibus Salvatoris, et confiteamur Domino.

Ad aliud dicendum, quod martyres licet accendant nos ad charitatem, non tamen illa charitas prout sic consideratur, unit nos patientibus eis, sed potius Christo patienti.

Ad aliud dicendum, quod beneficia sunt adminicula charitatis : non tamen influitur eis in nos unda salutis lavantis nos, sicut per passionem fit.

Ad aliud dicendum, quod in omni ar- ticulo ponitur in nobis fons justificationis, licet fides quoad omnem articulum purificet disponendo ad justificationem : et ideo illa objectio non procedit.

Ad aliud dicendum, quod cetere virtutes non sunt attingentes Deum, sicut iste due : et de cardinalibus patet, quod actus illarum sunt in his quae sunt ad finem, et non immediate in finem. De spe autem patet : quia licet ipsa sit respectu finis, tamen est exspectando, non habendo, vel uniendo. Fides autem attingit qualitercumque veritatem articuli divini: et charitas unit per amorem : et ideo aliw virtutes formaliter quidem justificant, sed non ita per actus suos uniunt ipsi justificanti, ut charitas, et fides.

Et sic patet solutio ad totum,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1