Articulus 2
Articulus 2
Utrum morte sua quidquid culparum fuit, Christus uno sacrificio destruait ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : "Morte quippe sua, uno verissimo sacrificio, quidquid culparum erat, unde nos diabolus ad luenda supplicia detinebat, Christus exstinzit, etc."
Hoc enim falsum videtur : quia 1. Adhuc multa peccata sunt, quibus diabolus nos ad luenda supplicia detinet, et hic, et in futuro: ergo non destruxit quidquid erat culparum.
2. Item, Si ipse destruxit quidquid erat culparum, quia culpa habet oppositum ad gratiam, pcena autem satisfaciens habet ordinem contra peenam : sed Christus per pcenam passionis satisfecit pro nobis : ergo sacrificium hoc ordinabatur contra peenam, et non contra culpam, ut videtur : et ita non delevit quidquid culparum erat, sed potius quidquid erat poenarum.
3. Preeterea, Videtur aliqua culpa illa passione non posse deleri : quia quantum bonum erat vita Christi, tantum malum erat occisio, vel majus, propter offensam adjunctam damno : ergo videtur, cum minus bonum non posset in majus malum, quod mors Christi non valuerit ctiam delere solam illam culpam quam perpetraverant occisores sui occidendo eum : ergo multo minus valuit delere illam cum omnibus aliis culpis. Quod tamen falsum est : quia multi de occisoribus salvati sunt, sicut Longinus, Centurio, et alii, ut dicunt Sancti.
Solutio Dicendum, quod in peccato quatuor sunt, quorum tria ita sunt conjuncta, quod unum non solvitur sine alio : quartum autem solubile est ab aliis tiibus. Primum est culpa quae contrariatur gratia. Secundum est macula foedans imaginem, Tertium est reatus pans weterne : et ista tria sunt conjuncta. Quartum est reatus pene temporalis. Bene igitur concedo, quod passio Christi sufficienter delet culpam : sed tamen actio passionis in culpam incipit ex parte reatus pcene weternie, sicut probat objeclio. Sed quia non est solubilis reatus, nisi solvatur macula et culpa, ideo posterius vis passionis agit in culpam et maculam : sed hoc habet passio in quantum in ipsa affluit nobis yratia ab ipso patiente : quia directe est operari contra culpam, et per consequens contra maculam et contra reatum. Et per hoc patet solutio ad secundum,
Ab primum dicendum, quod _passio Christi delet sufficienter per seipsam : sed efficienter delet cum fide et charitate, sicut in precedenti questione dictum est.
Ad aliud dicendum, quod argumentum illud Anselmus facit, et solvit, dicens, quod ignorantia illa qua credebant eum esse purum hominem excusabat a tanto : et ideo minorabatur peccatum : et cum aliis expiabile esse potuit, sicut dixit ipse: Pater, dimitte tllis, non enim sciunt quid faciunt'. Sed tamen in argumento est suppositio falsi duabus de causis : quarum una est, quia malum non pensatur ex circumstantiis negotii tantum, sed ex circumstantia facientis : et similiter bonum : sed semper in infinitum excedit illud in bono.
Et si dicas, quod factum hominis erat occisio Dei, et ex parte illa erat infinitum malum. Dicendum, quod hoc nihil est : quia ex parte patientis erat bonum, et non malum :‘sed ex parte facientium malum tantum : et ideo actus peccati eorum attenditur, prout est in faciente, et non in patiente : et sic stat ratio inducta.
On this page