Text List

Articulus 7

Articulus 7

An per passionem Christi deletur omnis pena?

ARTICULUS VII. An per passionem Christi deletur omnis pena?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa initium: "Omnis pena temporalts, quae pro peccato conversis debetur, in baptismo penitus relaxatur, etc."

Hoc enim videtur falsum : quia requiritur contritio et dolor de peccatis : et illa sunt pene.

Prererea, Qua est poena illa quae minoraiur in poenitentia ? Poonitentia eniin infligitur secundum modum criminum : ergo videtur, quod non sit minorata.

Ttem, Cum passio Christi remittat aliquid, et dolor contriti aliquid, et vis clavium aliquid : videtur quod nulla poena ulterior in afflictione debeat infligi: : cum tot et tanta adjutoria sufficere videantur.

Solutio ad primum. Baptismus non requirit gemitum et planctum exteriorem : et quod interiorem quaeritin adultis, hoc non est propter impotentiam baptismi, sed ne sit fictus accedens quia ficlio ponit obicem Spiritur sancto discipline, ut habetur, Sapient. 1, 5.

Ad aliud dicendum, quod pcena debita pro peccato mortali, infinita est, et improportionabilis : infinita duratione, quia in wlernum meruil puniri: improportionabilis, propter acerbitatem. Dico ergo, quod Deus relaxando culpam, per se remittit peene aeternitatem et improportionabilitatem acerbitatis : sed adhuc remanet poena explationis magna, quam necesse est recompensari, sed non sufficit homo de se: et ideo quantitatem maximam tollit passio Christi, prout sa~ tisfecit pro nobis : et adhuc remanet peena solubilis in hac vita, si tantum durat, sed gravis nobis : et ideo illud quod grave est, tollit passio Christi in vi clavium : et remanet adhuc pcena satisfactoria non multum gravis, sed arbitraria pro viribus nostris, et qualitate et quantitate delicti.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7