Articulus 6
Articulus 6
Videtur autem falsum quod dicit pro prima parte, scilicet quod liberavit a pena aeterna, debitum mortis relaxando. Si enim dicitur aeterna mors, ignis gehenne, vel damnatio externa : videtur, quod nec tunc eos liberavit, qui in igne gehennae erant : quia non liberavit nisi eos qui erant in limbo : et illi non erant in morte, cum viverent charitate, et adventum ejus spe felici exspectabant, ut dicit Augustinus.
Item, Nec post nec ante debitum eterne mortis relaxatum est alicui per solam mortem : ergo videtur falsum quod dicit.
Item, Quoad alteram partem, quod di- cit de liberatione a poena temporali in spe, quando in resurrectione inimica mors destruetur: videtur nihil esse quia
1. Si Christus non fuisset, adhuc sancti resurrexissent, et inimica mors in eis fuisset destructa. Proratio. Articulus fidei est resurrectio mortuorum, cui non potest subesse falsum : ergo necesse est evenire : ergo sive Christus mortuus est, sive non, semper liberati fuissent a pcena temporali.
2. Item, Si causatur talis liberatio a Christo, videtur potius a resurrectione causari, quam a morte ipsius : quia resurrectio Christi est causa nostra resurrectionis, ut dicit Glossa super epistolam 1 ad Corinth. xv, 1 et seq.
Solutio Dicendum, quod mors Christi solvendo vinculum quo detinebamur, liberat ab utraque morte, scilicet tenporali, et sterna : vinculum autem illud est obligatio ex originali peccato.
Ad primum ergo quod quaeritur, Quid vocetur ? dico sine prejudicio, quod separatio a vita aeterna quae est in visione faciei ad faciem: et hoc debitum relaxatum est in solutione pretii per passionem : et non est inconveniens quod sancti Patres fucrunt in morte illa.
Si autem tu queras, Qualiter illa fuit aeterna mors, cum transierit ? Dicendum, quod fuit aeterna in causa ex parte nostra, licet transierit virtate pretil infiniti, quod solvit Christus pro nobis : a nobis enim numquam transisset nisi illo vel alio modo simili lberationis quem Deus determinasset.
Ad noc quod quaeritur de altera parte, dicendum eodem modo, quod corpora pretio, et quando ad hujusmodi solutionem liberati sumus per mortem Christi.
On this page