Text List

Articulus 8

Articulus 8

An Christus vere dicitur redemptor ?

ARTICULUS VIII. An Christus vere dicitur redemptor ?

Incidit autem dubium circa primam partem, secundum quam rationem dica~ tur Christus redemptor.

1. Si enim dicatur usu potestatis, ut videtur dicere in Littera : tunc ab initio fuil redemptor : et cum redemptoris sit redimere, quia redemptor est nomen verbale, et pertinet ad actum redimendi, videtur quod ab initio redemit, quod. falsum est.

2. Item, Supra habitum est in hac eadem distinctione, quod usu potestatis non erat utendum in redemptione hominis, sed potius justitia utendum erat: cum igitur illa non sit nisi sacramenta redemptionis in se suscipiendo, videtur quod potius Filius redemptor sit, et non Pater vel Spiritus sanctus.

3. Item, Usus potestatis est in omnibus actibus divinis, sed non omnes actus divint sunt opera redemptionis : ergo usus potestatis non sufficit ad hoc quod aliquis dicatur redemptor : ergo Pater et Spiritus sanctus non debent dici redemptor, sed solus Filius.

Solutio Dicendum, quod in veritate dupliciter dicitur redemptor, ut dicit in Littera, scilicet usu potestatis, et humilitatis effectu : sed usus potestatis absolute non facit redemptoren, sed usus potestatis in illo opere per quod est redemptio : nisi enim in passione Christi fuisset divina potestas, non mortem morte superasset, nec infernum vicisset, sed solus inter mortuos liber fuisset : et in hoc potestatis usu cum Christo operabatur Pater et Spiritus sanctus, licet non in sustinentia passionis, et effectu humilitatis. Et hoc intendit Magister. Unde ipse Christus dicit, Joan. xiv, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera. Et, Luc. x1, 20, dicit de Spiritu sancto : Sz in digito Dei ejicio demonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.

Et per hoc patet solutio ad omnia objecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8