Text List

Articulus 9

Articulus 9

An sacramenta quae sunt causa nostrae justificationis, Christus in se receperit ?

ARTICULUS IX. An sacramenta quae sunt causa nostrae justificationis, Christus in se receperit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, sub finem : "In ea suscepit et implevit illa sacramenta, ete."

Sacramenta enim quae sunt causa nostre justilicationis, sunt pcenitentia, unctio extrema, et hujusmodi, de quibus non legitur, quod ea susceperit Christus.

Sed av hoc dicendum, quod duplicia sunt sacramenta, scilicet ex parte nostra qué sunt quasi medicina ut vasa apportantia nobis medicinam : et sacramenta in Christo, ut nativitas, passio, et resurrectio, et hujusmodi, qua sunt causa nostre redemptionis ex parte satisfacientis pro nobis, a quo virtutem habent sa-

cramenta quae suscipimus: et de illis loquimur hic.

Vel potest dict, quod Christus exhibuit sacramentorum rem dando eis effectum : licet non suscepit sacramenta, ut nos suscipimus ea. Baptismum enim suscepi dando vim regenerativam aquis : rem autem confirmationis et actum pro nobis : peenitentiae lamentum, flendo et orando, et jejunando pro nobis, ut nostrum lamentum posset habere effectum : distributionem Eucharistiae, corpus suum dando discipulis : ordinem autem, faciendo eos participes potestatis sue in ligando et solvendo et consecrande corpus suum : actum unctionis extreme non Icgitur recepisse, quia unctio Marie non fuit facta oleo : sed illius exhibuit rem perfectam, quando surrexit oleo exsultationis glorie plene delibutus.

Tamen prior solutio est de intentione Littere.

Alii dicunt, quod exhibuit sacramenta, quando sanguis et aqua profluxerunt de latere, Joan. xix, 34: "Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continue exivit sanguis et aqua", scilicet aqua expiationis, et sanguis redemptionis

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9