Articulus 1
Articulus 1
An alius modus liberationis est possibilis praeter illum quo liberatum est genus humanum ?
ARTICULUS I. An alius modus liberationis est possibilis praeter illum quo liberatum est genus humanum ?
Et si hoc est verum, quod alius est possibilis : tunc quaeritur secundo, Qua possibilitate sit ille possibilis ?
Procepitur autem ad primum hoc modo : 1. Dicit Anselmus, quod minimum inconveniens decentissime justitia Dei est impossibile ; est autem maximum inconveniens injustilia judicii, et pracipue coram judice illo a quo non est ad alium appellare : ergo sustinere injustitiam impossibilis est Deo: sed peccatum sine condigna satisfactione remittere, injustum judicium est: ergo hoc impossibile est Deo. Probatum autem est supra, et adhuc probabitur amplius, non posse facere condignam satisfactionem pro peccato nisi Deum ect hominem : hoc enim dixit Ambrosius in precedenti distinctione : ergo videtur alius modus non fuisse possibilis.
2. Item, Congruentia et incongruenlia opponuntur: aut igitur in genere nature, aut in generis moris. Constat, prout hic loquitur de eis, quod non opponuntur in genere nature : quia non loquitur de natnris, sed de opere voiurtatis, quod est liberatio : ergo opponunturin genere moris : ergo si congruum est bonum, oportet quod incongruum sit malum, quia bonum bono non opponitur : sed Deus vel Filius Dei non potest facere malum: ergo non potest facere incongruum. Si igitur alius modus non fuit congruus nostra miseriae sanande, alius modus non fuit Deo possibilis.
3. Item, Cum queeritur,ut dicit Anselmus, Utrum alio modo liberare poterat genus humanum? non quaeritur modus ex parte Dei qui omnia potest, sed queritur modus ex parte nostra: ergo hoc est querere, Si alio modo exire poteramus nos de reatu peccati ? Constat autem, quod non nisi per Deum satisfacientem, qui etiam esset homo, ut probat Anselmus : ergo alius modus non fuit Deo possibilis.
4. Item, Hoc videntur expresse dicere quaedam auctoritates, quarum una est, ad Titum,u, 11, Glossa super illud, Apparuit gratia, etc., dicit sic: "Non essemus participes deitatis ejus, nisi ipse parliceps esset nostra mortalitatis." Cum igitur non sumus participes, nisi per gratiam reconciliationis, non essemus reconciliati, nisi in nostra humanitate mortuus esset pro nobis.
Item, ad Roman. vy, 19, super illud, Sicut enim per inobedientiam untius, etc., Glossa : "Illa fides sana est, qua credimus nullum hominem sive parvule etatis, sive majoris, liberari a contagio mortis antique, et obligatione peccati, quam prima nativitas contraxit, nisi per mediatorem unum Dei et hominum, homi-. nem Jesum Christum, cujus saluberrima lide illi facti sunt salvi."
Item, Anselmus in libro Car Deus homo: "Non poterat transire calicem nisi biberet, non quia non posset vilare mortem si vellet, sed (sicut dictum est) impossibile erat aliter salvare mundum."
item, ad Hebr. 10, super illud, "Auctorem salutis ecoruim per passionem consummare", etc., Glossa : "Nisi Christus moreretur, home non redimeretur : et non redemptus periret, et frustra essent omnia facta."
Ex his et multis aliis videtur concludi, quod non erat alius modus possibilis ad liberandum genus humanum.
5. Item quidam objiciunt sic: Deus illum modum previderat et pradestinaverat, quia predestinatio est de omnibus bonis salutaribus: sed quod predestina~ tum est, impossibile est non esse : et necesse esse, et possibile non esse, sunt contradictoriae in quarto et secundo modo modahum.
G. Item, Fides Patriarcharum credidit hunc modum: fidei autem non potest subesse falsum : ergo necesse fuit esse, hunc modum liberationis : ergo non fuit possibile .esse alium.
SED CONTRA : Gregorius in Moralibus : "Qui nos existere fecit de nihilo, revocare etiam sine morte sua et passione potuit*."
Item, Leo Papa in legenda in ramis palmarum: "Omnipotentia Filii Dei que propter eamdem = essentiam est equalis Patri, poluisset genus humanum a diaboli dominio solo imperio sue voluntatis exuere, nisiin divinis operibus maxime congruisset ut nequilie hostilis adversitas de eo quod vicerat vinceretur."
Item, Augustinus in libro XIII de Trinitate: "Eos itaque qui dicunt, Itane defuit Deo modus alius quo lberaret homines a miseria mortalitatis hujus, ut unigenitum Filium Deum sibi coeternum, hominem fieri vellet, induendo humanam animam et carnem, morta- lemque factum, mortem perpeti : parum est sic refellere, ut istum modum asseramus bonum et divinae congruum dignitatis: verum etiam ut ostendamus non alium modum possibilem Deo defuisse, cujus potestati cuncta aequaliter subjacent, sed sanande nostra miserie convenientiorem modum alium non fuisse '."
Item, Super illud Psalmi xx1,3- £¢ non ad insipientiam mihi, dicit Glossa : "Ut sapienter genus humanum meo sanguine liberetur : nullus enim convenienior modus nostre liberationis, quam ut homo qui per superbiam cecidit, per humiltatem resurgat."
Ad hoc sunt etiam rationes non solum probantes, quod alius fuit possibilis, sed etiam quod alius fuit magis congruus.
1. Dignum enim honore non congruit pati peenas et exsilium. Filius autem fuit omni honore dignus : ergo non debebat sibi hoc ad injuriam facere, ut poenas et exsilium subiret,
2, Item, Sine satisfactione remittere peccatum fuisset majoris perfectionis : ergo fuisset Deo perfectissimo magis congruus ile modus. Propatio prime est, quod ad hoc nos invitat, ut diligamus inimicos, et ut dimittamus omnibus debentibus nobis, etiam praeter hoc quod exigamus salisfactionem. Si ergo bonum suadet nobis, primo debuit hoc facere in seipso.
Si dicas, quod seipsum negare non potuit : negasset autem seipsum, si facerel contra justitiam suam. Contra: Sicut ipse sua justitia est, ita est ipse sua misericordia quae superexaltat judicium : ergo exigendo tam gravem emendam, videtur venire contra suam misericordiam.
3. Item, Impius judex est qui plus exigit in emenda, quam posset reus facere: quia ille non quaerit emendationem rei, sed sitit sanguinem ejus, cum omnis justitia non querat nisi emendare hominem et salvare : ergo si Deus exigit talem emendam quam non _posset prestare purus homo vel homo in statu in quem ceciderat, videtur quod non decenter illud exegit, sed impie, sitiendo mortem hominis: ergo cum hoc non sit fas credere de Deo, videtur quod homo purus per se satisfacere potuit: et sic alius fuit modus Deo possibilis.
4. Velsi tu dicas, quod homo non fuit in gratia, et ita nihil gratum faccre potuit. Conrra hoc est, qued cum homo facit quod potest, statim dat ei Deus gratiam : sed multi fuerunt qui fecerunt quod potuerunt, et gratiam habuerunt, et sic possibile fuit de omnibus si se preparassent : ergo videtur, quod Deus id quod potuerunt facere, aeceptare debuit.
5. Item, I Joan. v, 3, dicitur, quod "mandata ejus gravia non sunt". Et Hieronymus dicit, quod anathema sit qui dicit Deum precepisse impossibilia. Ergo numquam exigit ab homine talem emendationis modum, quem non posset explere nisi Deus esset homo. ut videtur.
Solutio Sine prajudicio dico, quod alius fuit modus possibilis, considerata potestate Dei cui mhil injustum est, ut dicit Anselmus, et nihil impossibile : sed tamen ex parte nostra impossibile fuit nos redimi nisi per Deum et hominem : non quod hoc intendam dicere, quod si Deus nos liberasset quin essemus liberati: sed est considerare potentiam liberationis ex parte Dei, et ex parte nostra, et ex parte utriusque simul, scilicet Dei et hominis. Ex parte Dei quidem fuit alias modus possibilis : ex parte hominis autem videtur mihi alius modus impossibilis. Si vero ex parte utriusque consideretur, id est, nostra possibilitas ad Dei potentiam relata in qua fit quidquid ipse vult, fuit alius quidem modus possibilis, sed nullus ita conveniens. Si enim queratur, Utrum de trunco potest fieri vitulus ? dicimus quod non. Si autem queratur, Utrum Deus de trunco potest facere vitulum ? dicimus quod sic.
Ad pRIMUM enim dicendum, quod dimittere culpam impunitam dicitur dupliciter, scilicet impunitam, hoc est, sine omni peena : et hoc est impossibile coram judicio Dei: quia, sicut dicit Anselmus, esset coram Deo impius sicut justus, et placeret Deo peccatum sicut et virtus, quod est impossibile. Vel dimittere peccatum sine condigna pena: et hoc est judicis quarentis emendam rei, et hoc modo fuisset, si Deus homini sine morte Fillii peccatum indulsisset : puniverat enim hominem in hac vita, et in purgatorio amplius punire potuit : et ita nihil indecens ex parte sua ex hoc sequeretur.
Ad aliud dicendum, quod congruum et incongruum ex parte nostra sumuntur, et non ex parte judicii Dei, cui congruum est omne quod facil : quia etiam illud quod videtur incongruum ex contrario usu, si Deus faceret, congruissimum esset : unde si parceret a pcena condigna, clementiae deputaretur, dummodo justitia pro tanto salvaretur, quod remaneret peccatum ultum poena emendante, non suffocante reum.
Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod si possibiltas ex parte nostra attendatur, ut dict Anselmus, quod non erit justitia nisi restituens ablatum, et satisfaciens offenses : et hoc non potuit esse nisi per Deum et hominem, ut dicunt Anselmus et Ambrosius.
Ad aliud dicenduin, quod omnes ill auctoritates loquuntur de possibilitate congruenti#, et non de potestate Dei in se.
An atrup dicendum, quod predestinatio non imponit necessitatem, sed immutabilitatem facit : et ideo nihil prohibet quin adhuc alius modus sit possibilis, si liberatio in genere et in se considerctur,
Av Atiup dicendum, quod fides est de eo quod non erit aliter quam creditur, sed tamen possibile est esse aliter : fides enim et predestinatio bene tollunt actum immutabilitatis in contrarium, vel in aliud quam sit hoc de quo sunt, sed non tollunt potentiam mutabilitatis : et ideo illa argumenta non cogunt.
OporTerT ctiain solvere ea quae sunt ad oppositum : quia secundum meam opinionem ex parte nostra attendendo potentiam satisfaciendi, non fuit possibilis alius modus.
Dico ergo ad primum, quod omnes ille auctoritates loquuntur de potentia Dei liberantis, et non de potentia hominis debentis satisfacere.
Ad id autem quod objicitur per rationes, dicendum quod Filium Dei ex bonitate decuit omne signum dilectionis homini exhibere, quod pertinebat ad salutem, nisi hoc cederet in injuriam justitiae vel deitatis : sed non in injuriam fuit deitatis : quia deitas nec passa, nec compassa fuit : sed in humana natura passus est Filius Dei: et in hac deitatem decuit exsilium et mortalitas.
Ad aliud dicendum, quod alio modo remittere injuriam potuit Deus, sed ex parte hommis remansisset verecundia, scilicet quod homo abstulisset quod non reddidisset. Et si queras, Utrum Deus hance verecundiam auferre potuisset ? Dico sine preejudicio, quod opprobrium quidem auferre potuit : sed tamen veritatem mutare non potuisset : quia contra se fecisset. De praeterito enim verum fuit, quod homo rapuit quae per se exsolvere non potuit : et ideo congruissimum fuit judici clementissimo, ut tale faceret judicium, ut destrueretur peccatum, et homo tantum vel plus dando quam rapuit, ab opprobrio simul et peccato liberaretur.
Av atiup dicendum, quod plus exigere quam homo possit, dicitur duobus moadis, scilicet simpliciter, et sic sonat extorsioucm . vel de expensis judicis, ut reus pristinam recipiat dignitatem : et sic exigere plus quam purus homo possit, sonat misericordiam et bonitatem judicis erga nos : et hoc est quod dicit Psalmus cx, 9 : Redemptionem misit Dominus populo suo. Quod enim ulira vires nostras exegit, ad gloriae nostre cumulum fuit : quia aliter semper conscientia teslis veritatis, diceret nos rapuisse, et non solvisse Dei honorem.
Ad aliud dicendum, quod homo in quantacumque gratia sit, dummodo sit purus homo, non potest satisfacere pro peccato quod in omnem mundum redundavit : et hoc sufficienter in pramissis probatum est: nec tamen secundum dicta Sanctorum credo, quod umquam alicui post primum peccatum gratia salutis data sit, nisi in dilectione unigeniti et fide, qui omnes reconciliavit. Non dico, quod non dari potuerit quantum est de potentia Dei. Et sic patet, quod nihil est quod objicit.
Ad aliud dicendum, quod mandata non sunt gravia habenti charitatem : et hoc ideo quia Filius Dei nobis ea alleviavit, sustinendo pro nobis quod nos sustinere debebamus : quia Dominus posuit in eo iniguilatem omnium nostrum ' : et ideo modo facile est nobis. Unde potest dici, ut prius, quod sic a nobis ad injuriam nostram non exegit impossibile nobis, sed ad gloriam, cum ipse daret Unigenitum per quem factum est possibile, quod ante erat nobis impossibile, licet non Deo cui nihil est difficile.
On this page