Articulus 3
Articulus 3
Si fuerit possibilis alius modus liberationis, an etiam fuit possibilis alius modus redemptionis ?
ARTICULUS III. Si fuerit possibilis alius modus liberationis, an etiam fuit possibilis alius modus redemptionis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium: "Sed nostre miserie sanandae convenientiorem modum alium non fuisse, etc."
Potest enim esse dubium, quamvis fuit alius modus possibilis lberationis nostra, quod tamenalius modus quo redimeremur non fuit possibilis. Hoc enim probatur sic :
1. Redimere est rem suam justo pretio vel bello recuperare : sed justum pretium esse non potuit nisi equivalens offense et damno : sed, sicut probatum est, damnum est tota humana natura perdita, et quidquid defluxit in ipsa in pejorem statum, et hoc omne quod inferioris nature: est quam homo, sicut dicit Glossa, ad Roman. vin, 22, super illud : Omnis creatura ingemiscit et parlurit usque adhuc. Offensa autem fuit infinita, quia contra Deum. Ergo justum pretium oportuit esse infinitum bonum - et ad hoc non nisi Deus et homo, qui deberet ut homo, et posset ut Deus : ergo redemptio non potuit licri nisi per Deum et hominem.
2. Item, Si de redemptione belli loquamur et jure : tune sicut patet in Liétera, justum est ut idem vincat qui victus est, et in eodem, scilicet in ligno. Unde Ambrosius in hynino de passione : "Ipse lignum tunc notavit, Damna ligni ut solveret‘."
Hoc igitur iterum non poterat fieri juste, nisi per Deum et hominem : et ita alius modus non fuit possibilis nostra redemptionis.
3. Item, Detur, quod redimamur ab alio quam a Deo, sive sit homo de novo ex non depravata natura factus, sive Angelus incarnatus : illi ergo tenemur tamquam redemptori : ergo erimus inferiores illo semper : homo autem creatura est, et in tanta dignitate, ut nulli nisi soli Deo subesset:; ergo per redemptionem illus pristine dignitati non erit restitutus : ergo redemptio perfecta non est facta per lum.
4, Item, Deus previdit hominem futurum in dignitate aequali Angelorum : si ergo Angelus redemisset, non esset in quali dignitate : ergo Deus frustraretur preordinatione sua : quae quia omnia impossibilia sunt, videtur quod alius modus non fuit possibilis nostre redemptionis.
SED CONTRA : 1. Ab injuste possidente non oportet redimere pignus, sed vindicare in potestatem : sed diabolus injuste possederat nos, ut infra dicetur in hac eadem distinctione : ergo ab ipso non oportuit tali pretio redimere hominem.
2. Item, Impium est dicere, quod pretium saeculi, Christi scilicet sanguis, et anima, oblata sint diabolo ad redemptionem hominis : cum igitur non tenuerit nos nisi diabolus, videtur quod non simus redempti a diabolo, nec hoc modo, nec alio modo.
Solutio Sine prejudicio loquendo, concedo primas rationes et non fuit alius modus possibilis nostre redemptionis, nisi per pretii talis solutionem, nisi redemptio large pro liberatione accipiatur: quia non est nisi duplex redemptio, scilicet jure belli, et ita redempti sumus a servitute diaboli per victoriam Christi : et solutione pretii, et sic non sumus redempti a diabolo : quia absit ut Christus diabolo sit oblatus pro nobis, sed Patri: et nos soluti sumus a decreto Patris obligante nos ad non intrandum paradisum, nisi tanta appareret in uno justitia humiitatis quee omnibus sufficeret, ut supra dictum est.
On this page