Text List

Articulus 4

Articulus 4

An si homo non peccasset, Filius Dei incarnatus fuisset ?

ARTICULUS IV. An si homo non peccasset, Filius Dei incarnatus fuisset ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : "Quid enim mentes nostras tantum erigit, scilicet ad amorem, etc."

1. Secundum hoc enim si homo non peccasset, videtur quod non tantum ad amorem suum nos provocasset. Unde in quadam sequentia cantatur : "O culpa nimium beata, qua redempta est natura. Deus qui creavit omnia, nascitur ex foemina." Quasi diceret : Hoc ipso quod culpa peracta est, Deus homo factus est. Igitur si homo non peccasset, Deus non fuisset incarnatus.

2. Item, In quibusdam [ecclesiis in benedictione cerei paschalis cantatur: "O felix culpa, quae tantum ac talem meruit habere redemptorem." Ergo videtur, quod si culpa non esset, Filius Dei non fuisset incarnatus.

3. Ttem, Super illud Apostoli, ad Roman, vi, 28 : "Scimus quoniam diligen- tibus Deum omnia cooperantur in bonum, tis qui secundum propositum vocati sunt sancti", dicit Glossa, "Etiam peccata." Ergo peceatum universitatis in idem bonum debuit cooperari universitati: hoc autem peccatum originale est quod omnes trahunt ab Adam : ergo aliquod bonum potest elici ex illo : hoc autem non de facili invenitur nisi incarnato Christo : ergo videtur, quod Christus non fuisset incarnatus, si peccatum non fuisset.

4. Item, Ad quid fuisset incarnatus ? non enim tune indiguissemus doctore, vel liberatore, vel redemptore : ergo videtur, quod si peccatum non fuisset, non ita excitasset ad charitatem ejus, sicut fecit peracto peccato.

SED CONTRA 1. Bonum est diffusivum sui et esse : ergo optimi erit optime modo quo potest, se diffundere : non autem melius potest esse in nobis diffundere, quam incarnando : ergo videtur, quod incarnatus etiam essct si peccatum non esset.

2. Item, Anselmus dicit, quod quatuor sunt generationes de perfectione nature, sine quibus generatio est imperfecta, scilicet de terra virgine vir virgo, de viro virgine fogmina virgo, de viro et muliere corruptis infans virgo. Restabat ergo quartus modus, de foemina virgine virginem producere, vel ordo generationis non fuisset perfectus: ergo cum Dei perfeeta sunt opera, ipse replevisset hune ordinem, etiamsi homo non peccasset : sed de virgine non potest nasci nisi Filius Dei, ut dicit Cassianus : ergo Filius Dei fuisset imcarnatus, etiarasi non peccasset homo.

3. Item, Supra per verba Sanctorum probatum est Angelum non esse unibilem, sed hominem : cum igitur nulla aplitudo frustra sit creata a Deo, necesse fuit hane aptitudinem impleri: ergo necesse fuit Deum incarnari.

4. Item, Peccatum non fecit similiorem et unibiliorem nostram naturam cum Deo, quam esset ante peceatum : cum ergo similior Deo sit sine peccato, quam post peccatum, videtur etiam unibilior : et sic Deo magis conveniebat ei uniri, ut videtur.

5. Item, Perfectio universi consistit in dimensione circulari, ut probat Philosophus : et quia circulo nihil est addibile : ergo maxima perfectione natura mundus est perfectus : ergo cum similiter Dei perfecta sunt opera, ultimum debet concludi in primum ut fiat circulus : primum autem est Deus, et ultimum homo: ergo Deus et homo debent uniri : ct hoe contingeret, etiamsi homo non peccaret.

6. Item, Amor maximus se communicat maximo modo : non autem potest magis, quam ut se uniat : ergo cum talis amor sit ei ad hominem, ipse uniet se ei : ergo videtur etiam, quod uniet se ei, si non peccasset.

Solutio Dicendum, quod in hac quastione solutio incerta est. Sed quantum possum opinari, credo quod Filius Dei factus fuisset homo, etiamsi numquam fuisset peccatum : nec tamen factus fuisset Angelus, quia Angelus non est unibilis ex natura sicut homo, ut supra ostendimus : tamen nihil de boc asserendo dico : sed credo hoc quod dixi, magis concordare pietati fidet.

Dico igitur ad primum, qued tales locutiones valde improprice sunt, ut dicatur culpa beata et felix : quia non dicitur beata et felix in se, sed ex consequenti. Et licet forte Christi incarnatio non sit sequens ad culpam, tamen magnalia opera redemptionis per laborem, passionem, et mortem secuta sunt ex culpa.

Per hoc etiam patet solutio ad secundum.

Av ation dicendum, quod peccatum non cooperatur in bonum nisi per accidens, scilicet quia ferventior et magis gratus aliquis quandoque resurgit, quam cecidit, et magis efficitur humilis et cautus : si autem et Christi incarnatio secuta est, nescio : sed hoc certum est, quod redemptio per mortem esi secuta.

Ad sriup dicendum, quod incarnatus fuisset ad ostensionem eximil amoris sui, et ut multiplices delicias prepararet homini, cum contemplaretur eum in carne fratrem, quem habet universitatis Deum.

Sr aurem velimus contrarium sustinere, quod tamen mthi non videtur : dicemus ad primum contra objectum, quod bonum non diffundit se secundum ordinem nature, sed capacitatem eorum qui capiunt illud : non autem cadit in capa~ citatem aliquam nature vel meriti unio deitatis ad carnem : et ideo non oporteret, quod se illo modo diffunderet.

Ad aliud dicendum, quod natura completa esset sine ultimo modo in esse nature, licet non in optimo esse gratia : nec oportet hoc quod Deus faciat unumquodque in optimo esse quo posset ipsum facere si vellet : sed sufficit ut fa~ clat sicut vult, dummodo nihil neget eis de naturalibus.

Av attup dicendum, quod illa aptitudo non est ex natura, sedex gratia electionis, ut supra sepe habitum est : quia homo ille ut in unitatem Filii Dei assumeretur, non meritis, vel natura, sed gratia habuit.

Ad aliud dicendum, quod licet peccatum non fecerit deiformem naturam, ta~ men fecit necessarium redemptorem : et hac necessitas coegit misericordem Deum incarnari.

Av atiup dicendum, quod talis ratio circuli non est necessaria ad perfectionem, sed potius circulus ordinis, scilicet ut ordinentur ad Deum tamquam ad finem, quae exiverunt ab ipso tamquam a principio.

Ad aliud dicendum, quod sufficiebat ostensio amoris in glorificatione : quia non oportuit Deum omnem modum amoris ostendere, sicut nec modo facit.

Ab Hoc autem quod objicitur de pre- destinatione habet solulionem specialem, scilicet quod predestinatio supponit ordinem sapientiae : et illa previdit culpam futuram, et ideo preordinavit redemptorem. Sed tamen primum probabilius mihi videtur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4