Text List

Articulus 7

Articulus 7

An non remittatur peccatum nisi Deo homine satisfaciente pro nobis ?

ARTICULUS VII. An non remittatur peccatum nisi Deo homine satisfaciente pro nobis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium: "Hramus natuva fihi ire : natura scilicet, ut est depravata, ele."

Ex hoc enim videtur, quod si natura alicujus non fuisset depravata, quod illud potuisset satisfacere pro nobis : et hoc supra sepe imprebatum est: quia hoc esset creatura pura, aut corporalis, aut spiritualis. Si corporalis : tune esset vilior homine : et tunc homo redimeretur, et per consequens subderetur viliori se : ergo per repemptionem non recuperaret digonitalem quam amiserat.

Item, Secundum hoc Dei prescientia, que preordinaverat hominem coequandum fore Angelis, frustraretur.

Item, Secundum hoc justo pretio non essemus redempti, sed viliori quam fuit ablatum : quia totum genus humanum Deo fruit ablatum, et offerretur Deo corpus unum tantum.

item, Secundum hoc infinita olfensa Dei non esset recompensata: ergo in opere redemptionis non servaretur justitia.

Si autem fuisset creatura pure spiritualis, ut Angelus. Conrra : Maximum operum quoad difficultatem est offerre se ad pretium per mortem: Angelus autem est immortahs: ergo redimere non posset.

Item, Nullus Angelus est adeo altus, cui preferri unus purus homo non posset, el equari plures : quoniam beata Virgo prelata est omnibus, et ali: assumi possunt secundum sortes Angelorum : ergo Angelus cum tola gratia non valet unum hominem, et equivalent alii: ergo ut melius nullus Angelus pro omnibus hominibus posset offerri.

Item, Cum sit finite bonitatis, ipse infinitam offensam non posset recompensare, nec debitum honorem Deo pre peceato exhibere.

Aliae etiam sunt rationes ad hoc quas supra posuimus.

Si autem dicas, quod est composita creatura ex Angelo et homine corporali, prorsus sequuntur eadem inconvenientia.

Si vero dicas, quod potuit esse Deus purus. Contra: Deus mereri non potest: quia mereri est apud alium, et inferioris est mereri: ergo Deus merendo non potest satisfacere.

Item, Deus nulli debet, nec pro se, nec pro alio: ergo debitum pro alio non restituel,

Item, Deus non est medium inter hominem et Deum: ergo ut mediator non est reconcilians et satisfaciens.

Item, Deus in causa hominis est judex: ergo non potest esse reus, vel loco rei exhibere satisfactionem.

Ex his ergo concluditur, quod necesse sit, quod sit Deus et creatura: ergo aut homo, aut alius quam homo. Si homo, habeo propositum. Si alius quam homo: ergo satisfaciet quinon debet satisfacere : sed hoc non est justum : ergo non potest fieri coram summe justo Deo: ergo necesse est, quod sit Deus et homo.

item, Mediatorem necesse est habere naturam utriusque extremorum, licet mediet tantum in altera, ut habitum est in precedenti distinctione : satisfaciens autem pro nobis mediator est: ergo necesse est quod habeat naturam utriusque, Dei scilicet, et hominis : et hoc est quod intendimus.

SED CONTRA: 1. Originale peccatum per alterum est contractum : ergo per alterum potest fieti satisfactio: non est autem per alterum contractum qui fuit Deus : ergo per alium non Deum potest fieri satisfactio, ut videtur,

2. Item, Videtur quod Deus debuit creare alium Adam, qui in omnes justitiam redemptoris transfunderet, sicut illic injustitiam transfudit : quia aliter aon omnibus videtur prcdesse justitia, sicut omnibus nocuit culpa.

3. Preeterea, Que justitia est illa ut pro peccato cul numquam communicamus in operando, nec volendo, tanta exigatur satisfactio quam non posset cxsolvere nisi Deus et homo?

4. Item, Ubi est probatum originale esse in homine, ut talem oporteat eum habere redemptorem ?

Solutio Dicendum, quod primis rationibus standum est, quod non remittitur peccatum nisi Deo et homine satisfaciente pro nobis, licet alius modus fuerit possibilis.

Ad wergo quod contra objicitur, dicendum quod originale per alterum contrahitur qui principium est omnium : et ideo per alterum non solvitur, nisi et ille principium sit omnium : sed non potest codem modo esse, quia monstruosa natura est quae unius rationis habet duo principia, sed Christus principium efficiens secundum deitatem, et secundum humanitatem influens per modum meriti: et ab alio non posset fieri, quia ille non posset influere membris, cum nullo modo esset caput corporis mystici, ut alibi dictum est.

Ad aliud dicendum, quod si fecisset alium Adam, essent duo principia secundum unum modum generationis materialis : et tamen ille non influeret gratiam : quia gratia non influi potest nisi ab eo qui est Deus et virtutis infinite, et secundum quod homo habet gratiam non ad mensuram, quod non conveniret alicui qui purus homo esset.

Si avurem objicias, quod secundum hoc Adam si non peceasset, non influxisset gratiam innocentiae posteris, quod est contra Anselmum qui dicit, quod sicut transfundit originale peccatum, ita si stetisset, transfudisset originalem jus stitiam. Ad hoc dico, quod hoc non fuisset ex Adam, sed ex hoc quod conjunctio humans nature ad Deum nullo fuisset interrupta peccato : et ideo a Deo semper fuisset influentia utriusque vite, scilicet naturalis, et gratiae, in aniniam et ab anima in corpus. Sed postquam facta est interruptio, non potuit fieri influentia gratiae hoc modo : sed oportuit, quod esset per meritum satisfactionis: et illud meritum non influeret omnibus qui rationem membri tantum, et non capitis vel principii haberet.

Ad aliud dicendum, quod licet voluntate actuali et proprio opere non communicaverimus peccato Ada, in materia tamen corrupta communicamus ex hoc quod nati sumus ex ipso, et materia corrupta corrumpit animam secundum infectionem culpx, ut probatur in libro IT Sententiarum, de transfusione peccati originalis,

Ad aliud dicendum, quod signa expressa probant nos esse in peccato : hee autem signa sunt peone non decentes dignitatem humane nature, ut irrationabilitas in infantia, nature debilitas, pugna carnis contra spiritum, concupiscentia, ignorantia, error, et hujusmodi, quibus nulla ratio dicit Deum punivisse homineni nisi in peccato.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7