Articulus 6
Articulus 6
An solum originale vel actuale sit causa quare indigemus redemptore ? et, Utrum quilibet per se potuit satisfacere de actuali ?
ARTICULUS VI. An solum originale vel actuale sit causa quare indigemus redemptore ? et, Utrum quilibet per se potuit satisfacere de actuali ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium: "Quadam justitia Dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum, etc."
Et hoc enim videtur, quod solum originale sit causa quare indigemus redemptore : et ita videtur, quod quihbet pro se satisfacere potuit pro actuali.
Sed hoc non videtur : quia I. Majus peccatum est commissum per seipsum, quam contractum ab alio : ergo ab ipso exigitur major satisfactio Si ergo pro reliquo peccato oportuit intervenire justitiam redemptoris, multo magis oportuit hoc fieri pro pecealo proprio: ergo gravius peccatum est, quod graviori pena punitur in delinquente sed actuale punitur in delinquente carentia visionis Dei, et igne urente, origtpale autem tantum carentia visionis Dei ergo si originale exigit redemptorem, multo magis actuale.
2. Item, Hoc videtur ex auctoritate Sanctorum supra posita, qui dicunt, quod nulli umquam remissum est neque parvulo neque adulto, nisi in fide mediatoris : constat autem, quod fides mediatoris conjungit justitiam Christi cum justificatis: ergo sine justitia Christi nullum remittitur peccatum.
3. Item, Si verum est quod dicunt omnes Sancti et Doctores communiter, quod passio Christi operctur in omnibus sacramentis : tunc oportet dicere, quod etiam operetur in peenitentia : cum igi- tur sine sacramento pcenitentiae nulli umquam sit remissum peccatum : sine justitia mediatoris in passione nulli umquam remissum peccatum est.
4. Item, Isa. rin, 6 : "Omnes nos quaSi oves erravimus... : et posuit Dominus in e¢ iniquitatem omnium nostrum". Ergo posuit in eo etiam iniquitatem actualem.
5. Item, Glossa, ad Roman. vi, 6, dicit, quod peccata precedentium fuerunt in sustentatione Dei, donee venirent ad ostensionem justitia redimentis per Christum.
6. Item, Expresse in preecedenti distinctione scribitur sic : "In peenitentia peena per Christum minoratur : non enim sufficeret illa peeua qua pcenitentes ligat Ecclesia, nisi meritum Christi cooperaretur, qui pro nobis solvit." Constats autem, quod Eeclesia nullum temporali pena obligat pro originali. Ergo pro actuali non possemus satisfacere, nisi esset justitia Christi.
7. Item, Ratio Anselmi est, quod indiguimus redemptore : quia offendere Deum facit offensam infinitam, sicut ipse est infinitum bonum : ergo cum in actuali mortali offendatur Deus, videtur eadem ratione exigere redemptorem.
Sed conrra haec quidam objiciunt sic: 1. Alius modus fuit possibilis : ergo non necessario exigitur justitia redimentis.
2. Item, Antiqui patres fidem, spem, et charitatem habuissent, etiamsi Christus non fuisset incarnatus : cum igitur cum talibus virtutibus non possit stare peccatum actuale, merito fidei, et aliarum virtutum fuisset deletum, etiam praeter justitiam redemptoris.
3. Item, Potentia gratiae ad vincendum peccatum major est quam potentia peccati : ergo si peccatum sine alterius adjutorio valet inficere animam, potentia gratia virtutum sine alterius adjutorio expellere peccatum valebit : ergo sine gratia et justitia redimentis.
Solutio Dicendum, quod consentien~ dum est rationibus primis : quia hoc dicunt Sancti innitentes illi verbo Joannis, 1,16: "Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia." Mare. x1, 9: "Et qui praeibant et gui se~ guebantur clamabant, dicentes : Hosannain excelsis" non pro originali tantum, sed etiam pro omnibus actualibus.
Ad primum autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod alius modus fuit possibilis : sed tamen impossibilis omnis ille modus qui non conferret gratiam adjuvatem contra peccatum ex justitia aliena : sive illa fuisset Deijustitia, sive alicujus satisfacientis.
Ad aliud dicendum, quod fides antiquorum, etspes, et alia bona, efficaciam traxissent tune ab illo alio modo quicumque fuisset : sed quia alius non fuit, ideo trahebant (efficaciam ab isto : sicut si sol non esset causa diei, esset aliud luminare quod faceret diem: non tamen esset unguam possibile, quod mundus illuminaretur ex seipso, sed quod haberet sufficiens lumen ex quibusdam partibus suis, micantibus ut sunt gemme, vel quaedam partes ignis : et hoc modo Justitia meritorum Christi fulget in virtutibus Sanctorum, sicut sol in gemmis, quae magis rutilant in presentia solis, in absentia autem obtenebrantur.
Ad aliud dicendum, quod gratia est potentior : sed non habet potentiam ulam, quod destruat quod secundum aliquam rationem est infinitum, nisi conjuncta illi quod secundum aliquam rationem est infinitum, ut merito Christi, quod est meritum Dei et hominis: et quod peccatum dicitur posse inficere sine adjutorio, hoc non est posse, sed potius delicere : deficere enim potest quodlibet per se corruptione principiorum conservantium, sed non ex se ita proficere.
On this page