Articulus 10
Articulus 10
Utrum passio Christi predestinatis tantum salutem effecit ?
Incidit autem dubium primo de hoc quod dicit, ibi, C, circa initiuam : "Predestinatis tantum salutem effecit."
1. Preedestinati enim habuissent salutem, etiamsi ipse non fuisset passus : ergo videtur, quod frustra patiebatur pro illis.
2. Item, Videtur falsum : quia multi sunt non predestinati qui accipiunt prasentem justitiam ad remissionem peccatorum :; et hoc non possunt facere sine virtule sacramentorum, in quibus operatur virtus passionis Christi : ergo etiam non priedestinatis valet efficienter passio sua, ut videtur.
Solutio Dicendum, quod non nisi predestinatis valet efficienter, omnibus autem sufficienter : ita quod efficienter dicat adeptionem gratia et gloriae, propter que fuil gratia: non enim fuit tantam propter gratiam, sed ctiam propter gloriam : et ideo non totum eflectum efficit in his in quibus valet ad graliam in presenti tantum : et per hoc patet solutio ad secundum.
Ab primum autem dicendum, quod preedestinatum ctiam erat hoc ut non alio modo quam per passionem Christi liberarentur : et ideo necessaria fuit passio. Vel potest dici, quod etiam his quae fiunt in tempore, ut orationibus fidelium, predestinatio juvatur, non ex parte pradestinantis, sed ex parte effectus preedestinationis, qui est positio gratia,
On this page