Text List

Articulus 11

Articulus 11

An et quomodo Christus sit traditus in mortem a Patre, et ab aliis gu in mortem eyus consenserunt ?

ARTICULUS XI. An et quomodo Christus sit traditus in mortem a Patre, et ab aliis gu in mortem eyus consenserunt ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "De quo etiam legitur, quod sit traditus a Patre, etc."

1. Si enim tradere est in mortem dare: tune videtur, quod tradere sonatin actionem occisionis Christi : et ita Patri et Christo non conyvenit. Si autem tradere est pretium per mortem Patri exsolvere : tune videtur, quod soli Christo, et non Patri convenit : et ita videtur falsum quod hie dicit.

2. Item, Apostolus, ad Roman yin, 32: Qui etiam propria Filia suo non pepercul, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ergo Pater tradidit Filium in mortem : quod videtur sonare crudelitatem Patris in Filiam. Redit igitur queestio adhuc, ut dicatur, secundum quem modum differentem traditio ista conveniat omnibus illis, qui in Zttfera dicuntur Christum tradere.

Ad guop dicendum, quod tradere est dare in mortem prout hic accipitur. Est autem tradere dupliciter, scilicet ut munus datur : et ut datur exhibilio ad aliud quod non est munus, quia non est dantis, sed datur allo modo. Primo modo Pater tradidit Filium in mortem, ut donum in quo homo reconciliatur : et Christus tradidit se in mortem. Sed Deus Pater tradidit Fihum homini in pretium quod pro se offerat : Filius autem pro homune tradidit se Patri per mortem satisfaciendo pro homine. Traditio autem quae exhibitio est ad interficiendum, competit Jude ut proditori, Judo ut instigatori et accusatori, Gentibus autem ut exsecutori ministerii Iniquitatis.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod Pater tradidit Filiam in passsionem, sed non in actionem interficiendum : et hoc faciunt actus anime, quod separant ea quae secundum naturam non sunt separabilia. Unde cum tradere sit velle mori Filium, voluit Pater Filii passionem : sed numquam voluit actionem : sed permisit volentibus iniquis : et hoc non est crudelitas, sed misericordia summa, eo quod mors Vilium nec auferre sibi, nec inglorium coram eo Filium facere poterat, et .alios poterat etiam ablatos_resti~ tuere.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11