Text List

Articulus 13

Articulus 13

An passio Christi sit dicenda bona ?

ARTICULUS XIII. An passio Christi sit dicenda bona ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit circa finem, An concedendum sil eos operatos esse ibi bonum ?

Videtur enim, quod Christi passio simpheiter sit dicenda bona: quia omne opus virtutis est bonum : mors autem Christi fuit opus fortitudinis et charitatis Christi: ergo simpliciter passio illa dicenda est esse bonum quoddam.

Item, Quid dicetur simpliciter bonum, si passio Christi secundum aliquid bona, non simpliciter bona diceretur, a qua omne bonum nuostrum emanavit ? Ergo videtur, quod non sit distinguendum, ut Magister dicit.

SED CONTRA 1. Passio est illata ab alio : omne autem landabile a nobis est, non ab alio: ergo passio Christi ex se non est laudabilis, ut videlur.

2. Item, Et opus Judeorum est passio, et opus Jude, et Gentilium : ergo est pessima.

3. Item, Boetius in Topicis : "Cujus generatio bona, ejus corruptio mala:" sed generatio Christi in vita optima erat : ergo ejus mors erat pessima : ergo dicenda est mala absolute sine distinctione.

Solutio Dicendum, quod mors Christi absolute et sine distinctione optima dicenda est quatuor rationibus. Quarum una est, quia precipuae virtutis erat summum, ut fortitudinis, quae per Philosophum precipua est virtus : et maxime in Christo illius virtutis summum quod attingere potest, mors est: sicut etiam ipse dicil: Afajorem hae dilectio~ nem nemo habet, ut animam suam ponat guis pro amicis suis.

Alia ratio fuit, quia si pretiosa est in conspectu Dominimors Sanctorum ejus ’, pretiosissima est mors Christi et pretio plena, sicut dicit Psalmista : Non dabis sanclum fuum videre corruptienem Notas mihi fecistis vias viie : adimplebis me letitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua, id est, in equitate tua secundum deitatem, et in potiocribus bonis secundum humanitatem, usgue in finems.

Tertia causa est utilitas fotius redemptionis in genere humano, sicut dicitur, Osee, xut, 14: Hro mors tua, o mois! morsus tuus ero, inferne !

Ouarta causa est honesta causa moriendi : posuerunt enim super caput ejus causam illus scriptam : Jesus Nazarenus, rex Judxorum, id est, bec est mihi causa moriendi, quod sum salvator florens gra- tia et virtute redemptionis, rex confitentium et glorificantiam Deum.

Ad primum ergo dicendum, quod Magister non jubet distinguere in ista, utrum mors Christi sit bona vel mala : sed in hac, utrum Judaei operati sint aliquid boni vel mali Et in hoc distinguen

dum estsecundum predictum modum de operante opere, etsic nihil boni sunt operali: et de bono operato, et sic aliquid praeter intentionem operati sunt boni.

Ad i quod contra objicitur, dicendum quod passio in co quod ab alio, non est opus virtutis, sed in eo quod suscepta cum voluntate sustinendi gratia boni : et sic sustinere est a nobis, et non ab interficiente.

Ad aliud dicendum, quod solutio patet per antedicta de opere operante, et de opere operato.

Ad aliud dicendum, quod Boctius non intendit, quod mors in se sit mala, sed secundum quod privat bonum quod acquiritur in generatione ad esse et vitam : et sic refertur ad intentionem Judeorum qui vitam Christo auferre et exstinguere cupiebant : in se tamen bona est quae tantorum bonorum causa fuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13