Articulus 12
Articulus 12
Utrum passio Christi potest dici bona et mala ex diversis circumstantiis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa medium "Respicientes enim ad passionem, unum opus illorum dicunt, etc."
Videtur esse impossibile : quia 1. In natura non potest una materia simul habere diversas formas et contra~ rias : ergo et in motibus unum opus non potest informari diversis et contrariis circumstantiis.
2. Item, Secundum hoc unum et idem essel optimum et pessimum : opus enim Patris et Christi non potest esse nisi optimum, opus autem Jude et Judaeorum non potuit esse nisi pessimum in hoc facto.
Solutio Distinguendum est, quod est opus operans quod est operatio ipsa, actio scilicet prout est ab agente, et in ipso ut in subjecto : et est opus operatum, scilicet res constituta et effecta per operationem et actionem : et quod dicit Magister, intelligitur de opere operato, et non de opere operante quod’pessimum fuit. Circa idem autem operatum possunt concurrere diverse voluntates et operationes bone et male : hoc enim non est inconveniens, quia circumstantiae non referuntur ad opus operatum, sed ad opus operans : et ideo non ponuntur contrarie forme in eodem.
On this page