Articulus 1
Articulus 1
Utrum deitas separata fuit a corpore in tridua ?
Est autem ista: Anima est medium quo deitas carni conjungitur : soluto autem medio, non conjunguntur extrema, quia deest causa conjunctionis : ergo separata anima a carne, separalur etiam deitas.
1. Aut enim Deus est unibilis creature irrationali, aut non. Si non tunc habeo propositum, quod rationali non existente non fuit unita, et quod anima rationalis non tantum est medium congruentiae, sed medium cause. Si autem est unibilis irrationali creature : hoc supra improbatum est mullis rationibus in questione de unibili. Ergo videtur, quod ista conclusio sequatur.
2. Item, Infra in hac eadem distinctione dicitur, quod si Filius Dei mortuus fuisset, fons vile aruisset. Ex hoc infero duas conclusiones : quarum prima est, quod Filius Dei non fuit mortuus : sed si fuisset unitus carni, propter unionem diceretur mortuus, sicut etiam dicitur natus : ergo tune unitus carni non fuit.
3. Item, Omnis unio facit aliquid unum : si ergo deitas fuit unita carni, oporteret quod faceret aliquod unum : non autem facit unum persone, quia caro illa numquam fuit Filius Dei: ergo relinquitur, quod faciat unum nature : et sic caro et deitas essent unum, quod falsum est. ‘
4. Secunda conclusio est, quod si deitas est vite fons, et efficacior quam anima, tunc influxisset vitam : ergo corpus Christi in triduo illo vixisset, quod falsum est: ergo videtur, quod deitas corpori non fuit unita.
5. Item, Minor est unio per gloriam ad Deum in beatis, quam sit unio naturarum in Christo : si ergo Sanctos propter unionem ad gloriam impossibile est separari a vita, multo magis impossibile fuit separari corpus a vita, si deitati fuit unitum : fuit autem separatum a vita :ergo non fuit deitali unitum.
6. Item, Inferiori unione quam illa qua unitur homini Christo, deitas non est conjungibilis nisi rationali creature, et non secundum corpus, sed secundum animam solum : hoc autem est unio per gratiam : ergo multo minus digniori unione conjungibilis erat corpori sine anima.
7. Item, Tripliciter Deus esse in rebus dicitur ab Innocentio, scilicet essentialiter, presentialiter, potentialiter in om- nibus: per gratiam autem in rationalibus, nonin omnibus: per unionem in homine Christo. Cum igitur corpus cadat in numero irrationalium, videtur deitas non fuisse in corpore nisi praesentialiter, potentialiter, et essentialiter.
Solutio Dicendum, quod nullo modo separata fuit a corpore deitas in triduo : vinculum enim gratia unionis inseparabiliter fortius fuit vinculo naturalis conjunctionis anime et corporis : et ideo soluto vinculo naturali, remansit vinculum gratia.
Dicendum ergo ad primum, quod anima etsi faciat assumptibilitatem in corpore scilicet, ut supra est determinatum, et quoad hoc sit medium causans proprietatem assumplibilitatis, non tamen est medium nisi per congruentiam : et ideo soluta ipsa, non oportet solvere deitatem a carne.
Ad aliud dicendum, quod deitas est fons vite efficienter, non ut forma conjuncta : et licet ipsa unita fuerit, et Filius Deicorpori, non tamen dicitur deitas passa vel mortua: quia proprietates unius nature non referuntur ad naturam aliam : sed bene concedo, quod Filius Dei dicitur passus et mortuus propter unionem : cujus ratio sepe supra determinata est.
Ad aliud dicendum, quod unio facit unum non nature, sed persone : sed unius unio non facit hoc unum, sed potius unius unio cum altero sibi debito unito. Unde unio corporis cum unione anime sibi uniende facit unum supposili et persone : et in triduo remansit ordo ad illud unum, licet tune illud unum non esset: quia tunc Christus homo non fuit.
Ad aliud conclusionem dicendum, quod deitas est fons vite effective, non formaliter, nec in corpore fuit sicut forma in materia, nec sicut anima in animato, sed per unionem dignitativam, ut dicit beatus Bernardus : et deitas hoc modo ens in aliquo, non est necessaria causa vite, non ex defectu suo, sed ex defectu suscipientis,
Ad aliud dicendum, quod minor est unio beatorum ad Deum, quam hujus corporis fuit ad Deum : sed tamen magis est contraria morti illa, quam ista : quia illa ex ratione beatitudinis contrarietatem habet ad miseriam, et per consequens ad mortem : haec autem non tolhit a corpore miseriam, nec contrariatur defectui tali, ut supra oslensum est‘: et ideo illa minor facit aliquid, quod non facere potest ista.
Ad aliud dicendum, quod unio quae est per gratiam virtutum et donorum, est per habitum qui quaerit proprium sibi subjectum in quo sit sicut in materia : et quia illud subjectum non potest esse nisi rationalis substantia, ideo Deus hoc modo non est nisi in rationali substantia, que est homo, vel Angelus, vel anima rationalis : sed alia unio quae est ad esse, licet major sit, non tamen est habitus, nec quaerit hujusmodi subjectum proprium : quia quod illa unione unitur, assumitur ad deitatem virtule deitatis quae est infinita : et hoc potest esse corpus habens ordinem ad animam rationalem : unde omnes ille rationes sumunt propositiones, tamquam hoc per se conveniret uni nobiliori, quia uniretur nobiliori : et hoc non est verum.
Ad aliud dicendum, quod tripliciter Deus est in his quae nullum habent ordinem ad creaturam rationalem : sed corpus licet in se non sit rationale, est tamen pars et materia rationalis : et ideo corpora Sanctorum dicuntur templum Spiritus sancti? : et ideo in Christo specialem habuit relationem ad unionem.
On this page