Text List

Articulus 2

Articulus 2

Quomodo debet intelligi quod dicit Christus, Ego pono animam meam ?

ARTICULUS I. Quomodo debet intelligi quod dicit Christus, Ego pono animam meam ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, tbi, C, "Ego pono animam meam, ut ilerum sumam eam."

1. Quid enim est ponere ? Si ponere est deponere : cum hoc pronomen, ego, significet quemlibet suum prolatorem, et prolator hujus verbi fuit Christus secundum quod persona, tune persona in eo quod persona posuit et deposuit animam: quod falsum est, quia sie non fuisset unitus anime in triduo. Si au- tem ponere est in aliquo loco collocare, cum multa locare possint seipsa, videbitur quod anima potuit ponere seipsam, Contrarium autem hujus dicit Augusti2. Item, Ponere dicit potestatem efficiendi aliquid : nulla autem potestas efficiendi aliquid est in corpore, sed tantum in anima vel deitate : ergo videtur, quod alterius illorum fuit ponere animam, et non carnis, ut videtur dicere ia Littera ?

3. Item, Si ponere est separare : tunc eadem ratione caro ponebatur, qua anima posita dicitur esse : quare ergo non dixit, Nemo tollit carnem meam a me, sed ego pono cam, et iterum sumo eam?

4. Item, Videtur falsum esse, quia cum unio naturalis solubilis sit, et cum inter Christi animam et corpus non fuit nisi unio naturalis, ipsa fuit solubilis. Dupliciter autem omnis talis unio solubilis est, scilicet per violentiam, et naturalem separationem : ergo Christi anima poterat extorqueri per violentiam : ergo tolli poterat ab eo: ergo falsam videtur quod dicitur, Nemo tollit eam, scilicet animam meam, @ me.

Solutio Dicendum ad primum, quod ponere est deponere ab eo cui naturaliter est unita anima, et hoc est caro: et non est ponere simpliciter ab eo removere cui unita est quocumque modo. Et bene concedo, quod persona ponit animam : sed quia omne quod agit persona, in natura agit, necesse est quod ponat animam in natura, vel parte nature. Cum igitur non sit idem secundum naturam depositum, et in quo sit depositio sive deponens, patet quod nec anima animam, nec Filius Dei animam in anima deponere potuit: ergo Filius Dei posuit in corpore animam. Et hoc vult dicere Augustinus, quod corpus animam posuit virtute latentis in se divinitatis: quia corpori convenit separatio quae est in morte, non Filio Dei, vel deitati.

Ad aliud dicendum, quod licet in corpore mortuo non unito potent: nature, nulla sit potestas efficiendi aliquid : tamen in corpore Christi sic non fuit, quia deitas summe potens adhuc latebat in corpore.

Ad aliud dicendum, quod Dominus loquitur respondendo ad_ intentionem Judeorum : quia persecutor et tyrannus insequitur causam vite: et ideo etiam separata causa vite, quiescit a persecutione corporis: et ei quod ipsi extorquere cupiebant, Dominus respondit, quod a potestale sua persecutione alienanare non potuerunt, scilicet animam : quia anima semper in sua potestate manebat.

Ad aliud dicendum, quod aliud est in Christo, et in aliis hominibus : quia licet Christus habuit naturalem unionem anime et corporis quae dissolubilia crant, tamen habebat fortius potens agere in contrarium, scilicet deitatem : et ideo tyranni persecutio ab eo nihil extorqueret si ipse non vellet : in aliis autem non est resistens violentiae, et ideo in aliis bene anima extorquetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2