Articulus 1
Articulus 1
An Christus in triduo Juerit homo ?
Incidit autem questio prima, Utrum Christus in triduo fuerit homo, sicut Magister videtur dicere hic ?
Videtur autem, quod sic : quia 1. Christus in triduo habuit animam rationalem sed quecumque persona habet animam rationalem, illa est rationalis : ergo Christus in triduo fuit rationalis : omne autem rationale est homo: ergo Christus in triduo fuit homo.
2. Item, Omne quod in se, ut partes suas, habet partes humane nature, illud est homo: sed Christus in triduo habuit partes humane nature : ergo Christus in triduo fuit homo.
3. Item, Omne suppositum in humana natura est homo : sed Christus in triduo est suppositum in humana natura existens : ergo Christus in triduo fuit homo, ut videtur.
4. Item, Magister Hugo de sancte Victore : "Quid stultius est dicere, quam quod esse homo tune desinit, cum verius esse incipit?" Et intendit, quod verius homo est homo post mortem, quam ante : ergo Christus verius fuit homo post mortem, quam ante mortem, ut videtur.
SED CONTRA 1. Avicenna dicit, quod forma non habet quod predicetur de toto, quia forma est, sed quia est forma consequens totum conjunctum : igitur ubi non est conjunctum, ibi non est forma consequens conjunctum quae predicetur : sed in Christo non est conjunctum in triduo, quia anima non fuit conjuncta carni : cum ergo hoc quod dico homo, sit forma consequens conjunctum, ipse in triduo non fuit homo.
2. Item, Nihil conveniens toti ut toti, predicatur non existente toto illo : ratio autem hominis est conveniens toti ut toti: ergo non convenit predicari hominem ubi non est totum in ratione totius: sed anima et caro non fuerunt in ratione constituentium aliquod totum in illo triduo : ergo Christus non fuit homo in triduo. Prima probatur ex hoc quod ratio totius alia est a ratione partium, quia opponuntur relative. Secunpa autem probatur ex hoc quod dicit Boetius, quod species est totum esse individuorum, et non partis.
1. Si ante mortem, carnem et animam non unita accepisset, quod homo non diceretur : ergo nec in morte dicitur homo propter horum separationem. Et solvit, quod in Christo aliud est quam in aliis hominibus, et aliud quam in seipso fuit ante mortem et post resurrectionem quia tunc dicitur homo propter corpus et animam conjuncta, sed in triduo dicitur homo propter habitum illorum etiam separatorum. Et hoc non videtur tune verum : quia nulla ratio speciei vel forme convenit secundum aliam et aliam rationem hypostasi uni et eldem secundum diversa tempora.
2. Item, Cum dicitur, homo mortuus, est oppositio in adjecto : ergo privat rationem hominis : ergo mortuus homo non est homo : sed Christus in triduo fuit mortuus homo : ergo non fuit homo, ut videtur.
Si forte tu dicas, ut quidam dicunt, quod rationalis anima de se dat homini quod sit homo, et corpori quod ipsum sit suppositum, et homini quod sit persona : separata autem retinet illud in se quod dedit alteri. Conrra : Ergo secundum hoc si Christus solam animam rationalem assumpsisset, ipse vere homo diceretur, quod absurdum est.
3. Item, Numquam potest esse compositum respectu alicujus tertii ab utroque componentium, quod in se habet perfectam rationem totius : ergo si anima habet perfectam rationem totius hominis, non componitur cum corpore respectu alicujus tertii : ergo non est vera et naturalis compositio inter animam et corpus, quod falsum est.
Ideo dicunt alii quidam, quod haec est duplex, Christus in triduo fuit homo, ex eo quod ly homo potest teneri materialiter, vel formaliter. Si materialiter : tune Christus in triduo fuit homo, quia habuit materiam hominis. Si formaliter : tune dicunt quod est falsa.
Sed contra : hoc est : quia 1. Materia de nullo predicatur: ergo si homo stet pro materia hominis, non predicabitur de Christo, nec de Filio Des in triduo.
2. Item, Hominem accipere materialiter, est hominem accipere secundum quid tantum : ergo non est dicendum, quod in triduo Christus fuerit simpliciter homo, sed quod fuerit homo secundum quid.
3. Item, Materia hominis est natura hominis : natura autem hominis (ut supra probatum est) nec pradicatur de Christo homine, nec de Filio Dei : quia haec est falsa, Filius Dei est natura hominis. Hac etiam est falsa, Jesus Christus est natura hominis. Siergo in triduo supponit ly homo tantum pro humana natura, haec erit falsa, Christus in triduo est homo : sicut et hec, Christus in triduo est natura humana.
Solutio Omnes fere moderni concordant in hoc quod falsa sit, et quod Magister hic deceptus fucrit ex quibusdam locutionibus quibus utimur dicentes, Christum jacuisse in sepulcro, quod non convenit nisi ratione humane nature : et cum attribuatur supposito, videtur quod Christus ibi supponat suppositum humane nature, et ita supponit hune hominem. Sed dicendum, quod ile locutiones synecdochice sunt : sicut etiam dicimus, Sancte Petre, ora pro nobis: ponentes animam Petri pro toto. Ita dicimus Christum jacuisse in sepulcro propter partem hominis quae est corpus, et descendisse in infernum propter partem hominis quae est anima.
Ad primum ergo dicendum, quod Christus in triduo habuit animam rationalem, sed ipse non fuit rationalis. Nec sequitur, quod quecumque persona habet animam rationalem, sit rationalis : sed debet addi, quod habeat eam ut actum corporis influentem vitam secundum actum. Nec verum est hoc, quod a rationabilitate que est parsanima, denominetur homo, quando dicitur rationalis, sed potius a differentia hominis quae non est pars anime, sed etiam forma totius ut totum est, sicut genus, et species,
Similiter non est verum quod quidam objiciunt, quod si denominetur homo a proprietate patris indignioris, ut dicitur corporeus a corporeitate corporis, quod tunc etiam possit denominari a proprietate partis dignioris, ut dicatur rationalis a rationabilitate anime: quia quando dicitur homo corpus, vel corporeus, vel rationalis, vel animal, vel album, vel risibile, et in omni universali quodcum— que accipiatur, numquam invenietur ratio predicandi, nisi secundum quod est forma consequens totum et non partem.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, Omne quod habet partes, etc., nisi addatur unitas illa unione in qua constituunt hominem.
Ad aliud dicendum, quod Christus in triduo bene fuit suppositum in humana natura existens, sed hoc non sufficit ad hoc quod fuit homo, sed oportet habere aliquam rationem suppositi a natura ipsa: et hoc non fuit ibi, quia non dat natura supposilo esse suum suppositum, nec prout convenit in constituendo suppositum per compositionem.
On this page