Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum ista sit vera, Christus est homo ubique ?

ARTICULUS I. Utrum ista sit vera, Christus est homo ubique ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Hic quaeritur, Si Christusin morte, eto."

Videtur enim, quod haec sit vera, Christus est homo ubique.

1. Quecumque enim duo idem sunt et unum in supposito, ubicumque est unum illorum, ibi est alterum. Filius autem Dei et homo unum sunt et idem in supposito : ergo ubicumque est Filius Dei, ibi est et homo : sed ubique est Filius Dei : ergo et hic homo est ubique.

2. Item, Haec est vera, Hic homo est Filius Dei ubique : ergo simplici conversa, haec est vera, Filius Dei est ubique homo.

3. Item, Detur, quod haec est falsa, F1lius Dei est liomo ubique : ergo ejus contradictoria est vera : ergo haec est vera, Filius Dei non est homo ubique : ergo Filius Dei alicubi non est homo, quod falsum est : quia nusquam est dare locum in quo Filius Dei non sit homo, eo quod hominem assumptum numquam et nusquam deposuit.

4. Item, Sequitur, Socrates est hic, et non est hic asinus : ergo Socrates non est asinus: ergo a simili, Filius Dei est hic, et non est hic homo : ergo non est homo, quod falsam est: ergo Filius Dei est hic homo, et eadem ratione ubique.

Irem quaeritur, Quid impediat, quod non conceditur, Hie homo secundum quod homo esse ubique ?

Videtur enim, quod nihil: Christi enim corpus et sanguis consecratur in mulltis locis: et in omnibus locis in quibus consecratur, est : ergo est in omnibus: ergo Christi corpus possibile est in omnibus locis esse : ergo ubique secundum humanam naturam potest esse Christus, ut videtur.

In conrrarium est, quod Christus est circumscriptibilis in loco: quidquid autem circumscribitur, est in loco determinato, non in omnibus: ergo Christus in forma humana non potest esse in omnibus locis.

Sed vuLTERivs quaeritur, Cum duo sint per modum extrinsecus mensurantium, scilicet tempus in inferioribus, et aeternitas in Deo respondens tempori, et locus : quare huic homini communicatur eternitas, ut dicatur hic puer creasse stellas, et fuisse ab aterno: non autem communicatur ei praedicamentum wbi, ut dicatur wbhique, sicut Filius Dei ?

Videtur enim, quod magis debcat communicari : quia aeternitas dicit carentiam principii, quod repugnat humane nature : ubique non dicit nisi extensionem secundum locum, quod creature non repugnat, quia universale ens est ubique : ergo quod minus repugnat creato, videlur magis esse communicabile, quam quod omni creato repugnat : ergo videtur, quod esse ubique convenire debeat huic homini,

Solutio Dicendum, quod Filius Dei non ubique est homo. Ut intelligatur composita. Est enim haec duplex, Filius Dei ubique est homo, ex sensu compositionis, et divisionis. S: enim adverbium ubique determinat verbum gratia compositionis cum predicalo, sicut proprie debet : tunc est falsa sub hoc sensu, Filius Dei secundum hominem ubique est. Si autem referatur ad subjectum cum compositione participii subintellecti : tune est vera sub hoc sensu, Filius Dei ens ubique, est homo, et tunc est divisa. In sensu autem compositionis negat eam Magister : quia sine dubio illum sensum pretendit locutio, et actu est composita, potentialiter autem tantum est divisa.

Dicendum autem ad primum, quod non valet, quod si aliqua sint idem in supposito, quod quidquid convenit uni gratia nature, quod hoc etiam conveniat alteri: quia nature non sunt unum : et esse ubique convenit Filio Dei gratia nature, et non persone nisi per consequens. Et est instantia : cum enim dicitur, Iste est Episcopus : non enim oportet, quod ubicumque est, quod ibidem sit Episcopus : quia quandoque est in alio Episcopatu in quo non est Episcopus: et tamen Episcopus et ipse sunt idem in supposito.

Ad aliud dicendum, quod non valet conyersio : quia quando homo ponitur in subjecto, tune gratia suppositi illi bene convenit esse ubique quando autem gratia predicati, tune respicitur gratia nature ab adverbio, et tune non convenit ei determinatio : unde cum termini non uniformiter sumuntur, non valet converslo: sed sic deberet converti, Hic homo est ubique Filius Dei: ergo Filius Dei ens ubique, est hic homo: et tunc utraque est vera.

Ad aliud dicendum, quod in sensu compositionis haec est vera, Filius Dei non est ubique homo : quia in illo sensu negatio fertur ad compositionem, includendo adverbium quod determinat compositionem in comparatione ad preedicatum. Similiter conclusio ulterior, Filius Dei alicubi non est homo, duplex est, sicut et alia: et in sensu composito non sequitur ex illa, quia vera sub hoc sensu, Filius Dei non est alicubi homo, quia 1bi, ubi non est in forma humana.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia nec Socrates nec asinus dicunt naturas excedentes se secundum locum : et hoc modo non habent se hic homo, et Filius Dei : sed simile est cum dicitur, iste est Episcopus : non enim sequitur, iste est hic, et non est hic Episcopus : ergo non est Episcopus.

Ad aliud dicendum, quod etiamsi detur hoc quod ubique consecratur corpus Christi (quod tamen impossibile est) adhuc non sequitur, quod corpus Christi sit ubique, sicut Filius Dei est ubique, ita quod ipse totus in omni loco, et in ompi parte loci. Corpus autem Christi non in omnibus locis erit : quia in loco alterius corporis gloriosi non erit, nec totum corpus estin qualibet parte loci sui : quia non ubi est caput, ibi est totum corpus : ideo patet, quod illa ratio non procedit.

Ad ultimum dicendum, quod aeternitas wequaliter refertur ad naturam et ad personam, et etiam immediatius ad personam, secundum quod est interminabilis vite possessio tota simul et perfecta : et ideo conceditur gratia suppositi quod hic homo est ab aeterno, ut supra habitum est !. Sed ubi non convenit Deo nisi per translationem, et hoc secundum ea quae conveniunt nature divine in se : et ideo non refertur ita immediate ad suppositum, et ideo non convenit huic homini, secundum quod hujusmodi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2