Text List

Articulus 10

Articulus 10

An post resurrectionem Christus cum fidelibus mansit quadraginta dies in terris ?

ARTICULUS X. An post resurrectionem Christus cum fidelibus mansit quadraginta dies in terris ?

Ultimo quaeritur de tempore ascensionis. 1. Conversatus est enim cum discipulis, ut habetur in principio Actuum ‘, per dies quadraginta apparens eis, et logquens de regno Dei. Cum igitur aha corpora statim ad locuin sibi connaturalem moveantur, videtur quod violenter detinuerit sui corporis evolationem.

2. Praeterea, Cum liberati de inferno secum de inferno exierunt, numquid ipsi ante eum ascenderunt? Videtur, quod non: quia Micheas prophetavit dicens, quod ipse ascendet pandens iter ante eos ®,

Sed ap Hoc et hujusmodi dicendum est, quod ipse per quadraginta dies fuit in terris, ut apparitionibus doceret fidem Apostolos, et probaret resurrectionem gloriosam ejusdem corporis, quod oculis suis mortuum viderant: et hoc probari habet in fine libri quarti Sententiarum, ubi erit sermo de argumentis resurrectionis factis per apparitiones decem, quee colliguntur ex quatuor Evangeliis. Et sequitur iUlud solum de suo corpore quod movere quo vult habet in sua potestate, et non debetur ei locus propter necessitatem sui, sed ex congruentia tantum: et ideo secundum ordinem redemptioni debitum et utilem debebat differri ascensio.

Ad aliud dicendum, quod omnium opinio dicit, quod nullus ascendit ante Christum : et hoc verum est. Utrum autem cum Christo fucrint, ubicumque ipse apparuit Apostolis (quod ego credo esse verius propter jucunditatem quam habebant in presentia illius corporis quo redempti erant) aut in paradiso fuerint pet quadraginta dies illos, quod quidam alii dicunt, non est temeraric asseren~ dum, sed opinar: sine periculo atrumque potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10