Articulus 9
Articulus 9
An ascensio dicat motum localem ? et, An fuerit in tempore vel in nune ?
Tertio quaeritur, Utrum ascensio dicat motum localem ? et, Utrum ille motus sit in tempore vel in nunc ?
Videtur, quod dicat motum localem : quia 1. Act. 1, 9, dicitur, quod videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
2. Item, Ibidem, ¥. 10 : Cumaque intuerentur in celum euntem illum, etc. Ista omnia ponunt motum localem.
SED CONTRA : 1. Motus localis est per spatium : ergo in medio spatii per quod est motus, id quod movetur partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem: ergo divisibile : ergo gloriosum corpus aliqua divisione divisum est, quod videtur falsum.
2. Item, Omnis motus (ut dicit Avicenna) exitus est de potentia ad actum. Corpus autem glorificatum in nulla potentia est: quia non potest aliquid suscipere plus quam habet. Ergo videtur, quod non moveatur.
3. Praeterea, Aut est cum alio per quod transit in eodem loco, aut excludit ipsum. Siest in eodem loco, ut Sancti videntur dicere : ergo eadem est dimensio quantitatis illius et corporis cum quo est in codem loco : quorumcumque aulem corporum est eadem quantitas, illa sunt corpus unum, ut dicit Avicenna: ergo corpus Christi cum eo per quod movetur, est corpus unum : quod falsum est: ergo non movetur.
Si forte dicas, quod excludit ipsum per quod movetur, a loco per quem transit. Contra : Quedam transit quae non cedunt, ut ligna, et lapides: intravit enim ostiis clausis’: ergo cum illis quandoque fuit in eodem loco, non excludendo ea.
Si forte dicas, quod non est verum quod dicit Avicenna, quod si duo corpora sint in eodem loco, quod sit corpus unum : probatur verum esse dictum Avicenne sic, Sit locus unius cubiti, in quo sunt duo corpora, et sit centrum illius loci, a, extrema autem sursum et deorsum, dextrum et sinistrum, B cD u, et sint corpora aequalia : et ducatur linea ab a in Bsursum utriusque corporis, a centro sursum mensurans. Quero igitur, an sit linea una, vel due ? Si dicas mihi, quod una : ergo subjectum illius linew est unum : quia unius forme est subjectum unum : aliter enim idem numero accidens esset in diversis subjectis, quod est impossibile : ergo corpus locatum est unum. Si autem dicas mihi, quod sint duae linex, ad hoc sequuntur duo inconvenientia : unum geometrice, aliud naturaliter. Cum enim pB sit sursum in loco utriusque acceptum, B punctum est unum numero. Similiter centrum est unum numero. Sed inter quaslibet duas lineas est supertficies. Ergo dua rectae de uno termino in unum terminum protracte, claudunt et continent superficiem : quod est contra positionem Euclidis in hbro I, ubi dicit duas rectas lineas superficiem nullain continere. Aliud inconveniens est : quia una linea recta estinter duo puncta. Siergo ponantur duc esse, erunt due line sine aliqua superficie media contigue, quod est contra naturam, et improbatum est in VI Physicorum. Ergo duo corpora in uno simul esse non possunt, Si autem tu dicas, quod corpus in quantum corpus est quantum, non replet locum, sed in quantum est grossum et materiale : hoc falsum scit omnis qui aliquis novit in Philosophia : quia contrarium dicitur ab omnibus Philosophis, et de necessitate improbatur per jam dictam demonstrationem. Ergo videtur, quod corpus gloriosum non movetur : ex quo excludit corpus, nec cum corpore per quod transit, potest esse in eodem loco.
Videtur autem, quod in tempore. 1. Omne enimloco communicabile per quantitatem, movetur in tempore, et non in nune, ut probat Philosophus : tale mobile est corpus gloriosum Christi : ergo movetur in tempore, et non in nunc.
2. Item, Spiritus creati moventur in nunc, ut dictum est in libro primo Sententiarum : ergo corporum est moveri in tempore, et non in nune, ut videtur.
SED CONTRA: Philosophus dicit, quod motus luminis in diaphano, et motus coloris ad visum est in nunc, ideo quod sunt in medio secundum esse spirituale : sed magis spiritualia sunt corpora gloriosa, et praecipue corpus Christi: ergo videtur, quod movetur in nunc.
Solutio Absque dubio credendum est, quod Christus localiter motus est ascendendo, et quod adhuc localiter potest moveri secundum suam voluntatem : et magis placet Deo hic fidelis ignorantia, quam temeraria scientia, vel mendacii figmentum. Quidam enim dixerunt non debere esse motum corporum gloriosorum. Alii finxerunt mendacia ad solvendum inconvenientia, scilicet quod corpori debeatur locus, non ex quantitate, sed ex grossitie et repletione loci : quod absurdum est dicere.
Unde dicendum ad primum, quod est divisio secundum rem, et haec repugnat corpori incorruptibili : et est divisio secundum rationem, scilicet habere rationem termini a quo, et termini ad quem : sicut habet omne quod est in medio, secundum quod est motum: et haec non repugnat : quod de facili probari potest : quia sic dividitur solis motus motu diurno, et circulo declivi : et tamen ab omnibus incorruptibilis ponitur.
Ad aliud dicendum, quod est cxitus de potentia ad actum qui recipitur in mobili ipso, sicut forma, et ille est imperfectionis : et est actus non receptus intra, sed extra : et hic non repugnat perfectioni. Sic corpus Christi existens in terra, non est actu in ceelo, sed in potentia : sed cum haec potentia venit ad actum, nihil est receptum in ipso, sed potius aliter se habet ad locum, quam prius : et iste exitus secundum Plulosophos tota die fit in corporibus incorruptibilibus : ut sol existens in angulo Orientis, potentia est in angulo medii ceeli : et cum potentia reducitur ad actum, nihil melius est sol quam prius, sed aliter se habet secundum situm.
Ad aliud dicendum, quod secundum dicta Sanctorum, quibus absque dubio consentiendum est, corpus gloriosum est cum quolibet alio corpore in codem loco, nec excludit ipsum : sed hoc non est in quantum est corpus, sed in quantum gloriosum : et hoc reputo esse miraculum, et de his quibus dat nobis gloriam Dominus : sicut in multis alis facit in corpore, scilicet quod corpus elementatum sit immortale et impassibile, fulgens septies plus quam sol. Unde Deus qui potest facere plus quam possumus intelligere, dat ei hoc quod cum alio corpore sit in eodem loco.
Ad inductam autem demonstrationem, dicendum quod non sunt line proportionabiles in natura corporis: et ideo non tenent hujusmodi rationes physice.
Ad id quod ulterius quaeritur de tempore: dico quod movetur sicut vult: et bene puto, quod habet in potestate in nunc et in tempore moveri.
Ad id autem quod objicitur, quod sit motus divisibilis secundum medium : dicendum quod hoc non impedit quin possit moveri in nunc: quia vincit virtus movens. Sicut etiam probat Philoso- phus, quod omnis virtus infinita, sicut magniltudo aut multitudo, excellit omne finitum : et ita moveret in nunc, si talis virtus esset, sicut ipse probat ibidem. Ita dicendum, quod virtus movens in corpore Christi, non est proportionata alicul potentia, quantumcumque veloci: et ideo vincit spatium ut faciat transitum in nunc si vult, et in tempore si vult. Tamen talia sunt occulta nobis : et ideo nihil de dictis assero, nisi quod Sanctorum auctoritates tradunt, scilicet quod moventur corpora illa, et quod non obstant eis alia corpora.
On this page