Divisio Textus
Divisio Textus
"Cum vero supra perhibitum sit, Christum plenum gratia fuisse, etc." Hic incipit pars illa in qua agit de reparantibus formaliter ordinatis ad actum, et non contra peccati defectum : sicut in principio hujus libri dictum est.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima agit de habitibus gratificantibus et reparantibus. In secunda autem de praceptis quae respiciunt opera. Et hec incipit infra, distinctione XX XVII, ibi, A, "Sed jam distributio decalogi, etc."
Adhuc prior harum dividitur in partes duas: in quarum prima Magister tradit scientiam horum habituum sigillatim. In secunda autem agit de connexione eorum: et haec incipit infra, distinct. AXXVI, ibi, A, "Solet etiam queri, Utrum virtutes ita sint sibi conjunete, ete."
Adhuc prima dividitur in duas, secundum duplicem rationem habituum, Sunt enim virtutes de quibus agit primo: et sunt dona de quibus agit secundo : et haec incipit distinct. XXXIV, ibi, a, "Nune de septem donis, ctc."
Adhuc prior dividitur in duas, secun— dum duo genera virtutum theologicarum, de quibus scilicet agitur primo : et cardinalium, de quibus agit secundo, in distinct. XXXII, ibi, A, "Post predicta, de quatuor virtutibus, etc."
Prima dividitur in tres, secundum tres virtutes theologicas : et prima est de fide : et secunda de spe, quae incipit distinct. XXVI, ibi, A, "Hst autem spes, etc." In tertia autem de charitate, qua incipit distinct. XX VII, ibi, A, "Cum autem Christus fidem et spem non habuerit, etc."
Tractatus de fide dividitur in tres partes per tres distinctiones: im quarum prima Magister duas fidei diffinitiones explanat. In secunda, quaedam dubia circa explanationem illam movet et solvit, quae incipit distinct. XXIV, ibi, A, "Mie quentur, Si fides tantum de non visis est, etc." In tertia, agit de fide secundum statum fidelis in quo est: et haec incipit distinct. XXV, ibi, A, "Predietis adjiciendum est, ete."
Presens distinctio dividitur in tres partes: in quarum prima Magister continuat se In secunda, ponit unam distinctionem Augustini, cum sua diflinitione, ibi, B, "Fides est virtus, etc."
On this page