Text List

Articulus 1

Articulus 1

ARTICULUS. In quo genere est virtus fidei ?

Incidunt multe questiones hic in Littera: sed ante Litteram sunt dua, scilicet in quo genere sit virtus fidei?

Et, Utrum sit virtus, vel non ?

Ad primum videtur sic objici posse: 1. Omnis speculatio veri est in genere scientiae : fides est speculatio quaedam verl: ergo est in genere scienti#. PropaTIO prim est, quod scientia est habitus perficiens intcllectum quoad speculationem veri. Secunpa vero probatur per hoc quod fides videt verum (ut dicit Apostolus) per speculum in enigmate, Videre autem est speculari quodammodo.

2. Item, Hugo de sancto Victore : "Fides est assensio prime veritatis infra intelligentiam veritatis, et supra opinionem constituta." Constat autem, quod extrema sunt in genere scientiae et cognilionis. Ergo videtur, quod et medium. Sed medium est fides: ergo fides est in gencre scientia.

3. Item, Dicit Philosophus, quod opinio juvata rationibus fit fides: ergo fides est in eodem genere cum opinione : opinio autem est scientia quaedam fides. .

Idem accipitur per Boetium, qui dicit, quod argumentum est ratio rei dubie faciens fidem. Quidquid autem facit argumentum in genere scientiae, fides est: ergo est in genere scientiae.

4. Item, Ad Roman. x, 17: "Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi". Sed Gregorius dicit, quod intellectum Deus dat, cum de auditis men- tem illustrat. Ila autem illuminatio quae est ex auditis, est in genere scientia. Ergo et fides quae generatur ex auditu illo, ut dicit Apostolus: ergo fides est in genere scientia,

SED CONTRA: 1. Nihil est scientia, quod habet contrarietatem ad vitium: fides autem habet contrarietatem ad vitium : ergo fides non est in genere scientiae, Prima patet per se : quia virtus aliquo modo a nobis est, et nos sumus causa ejus, vel Deus: sed scientia est are. Et similiter scientia non habet oppositionem nisi ad ignorantiam : et haec est oppositio privationis et habitus : sed fides contrarium habet habitum infidelitatis, qui vitium est.

2. Item, Nulla scientia est ejus, cujus nulla est ratio, et quod non est manifestum per seipsum : credibilis autem nulla est ratio probans, et non manifestum per seipsum, ergo credibilis nulla est scientia : sed fides est credibilis : ergo fides non est scientia, Propario prime : Omnis scientia vel est principii, vel conclusionis : principii, sicut cjus quod est manifestum per seipsum : conclusionis autem, sicut ejus de quo est ratio probans. Propatio secunde est, quod credibile est ultra rationem nostram elevatum, nec per se est manifestum nobis, sicut quod Deus est trinus et unus, per dictum Gregorii, dicentis, quod "fides non habet meritum, ubi humana ratio prebet experimentum."

Solutio Dicendum, quod fides non est in genere scientia, sicut probant ultime rationes. Licet enim habeat cognitionem, tamen illa magis oritur ex affectu, quam ex ratione. Unde Augustinus : "Cetera potest homo facere nolens, credere autem non nisi volens." Unde sciendum, quod duobus modis se habet intellectus ad voluntatem : antecedenter, et consequenter. Antecedenter habet se respectu quorumdam cognoscibilium, ad quae ex ipsis vel ex ratione potest cogi ad consensum. Consequenter respectu quorumdam alio- rum ad quorum consensum non compellitur nisi ex voluntate libera velit, eo quod talia non sint apparentia sibi, et de talibus est fides : et ideo consueverunt Magistri dicere, quod cognitio in fide est materialis, et affectio formalis.

Dicendum ad primum, quod non omnis speculatio veri in genere scientia# est : sed speculatio veri, in qua ea quae sunt, scientiae perfectiva sunt formaliter, ut medium probans, et verum consideratum quod sit verum, quod est principium scientiae, sicut in universalibusQuare non sequitur, quod fides sit in genere scientiae simpliciter, nisi sicut practica scientia dicitur scientia: et hoc non est esse scientiam simpliciter, sed permixtam affectui, qui dominatur in ea et informat eam.

Ad aliud dicendum, quod Magister Hugo vocat scientiam veritatis visionem faciei ad faciem, opinionem autem vocat credibilia queedam in sacra Scriptura, de qnibus sine periculo dubitatur : ut quod infra ponit Magister in Liffera, utrum fides formata fiat informis. Et patet, quod istanonsimpliciter sunt in genere scientiae : quia affectus dominatur in illa scientia veritatis, nec ita fluctuat sicut opinio : quia sciens veritatem assentit ei quod videt, opinans timet contradictionem, credens autem assentit, sed rationem assensus sui non videt.

Ad aliud dicendum, quod fides accipitur multis modis, scilicet pro veritate quandoque, quae est in promissis : sicut dicitur, Deus fidelis, et prophet fideles, Unde Apostolus, I ad Corinth. x, 13: Fidelis Deus est, quinon patietur vos tentari supraid quod potestis, etc. Et, Eccli. xxxv1, 18: Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut prophete tui fideles inveniantur. Quandoque accipitur pro certitudine conclusionis habite ex certitudine principiorum argumenti. Et dicitur argumentum ratio rei dubiw, id est, questioni, quee subjecto eadem est cum conclusione, faciens fidem. Et sic sumitur etiam ab Aristotele, quod fides est opinio juvata rationibus. Quandoque accipitur pro legalitate inter homines : sicut fideles dicuntur homines, sicut dicitur amicus fidelis, vel socius fidelis. Unde in Proverb. xx, 6: Multi homines misericordes vocantur: virum autem fidelem quis inveniet ? Quandoque accipitur fides pro fiducia secure conscientia, sicut dicit Apostolus, ad Roman. xiv, 23: Omne quod non est ex fide, peccatum est. Et sic etiam accipitur apud vulgus. Quandoque in operibus: sicut dicit Damascenus, quod fide agricola scindit et seminat terram: habet enim fiduciam fructus. Et aliis modis accipitur. Sed in questione ista non est fides accepta nisi pro consensu prime veritatis in articulis non apparentibus rationi.

Ad aliud dicendum, quod auditus sumitur ibi generaliter pro onini quod inducit ad fidem : sicut auditus verbi, et visus miraculi, et hujusmodi : sed hujussmodi non causant consensum in fide, sed tantum inducunt cogitatum de credibil. Et quia non sufficienter probant, ideo non deserviunt fidei nisi ex parte materialis partis, quae est tenuis cognitio: et formaliter perficitur ex parte affectus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1