Text List

Articulus 3

Articulus 3

Utrum diffinitio fidei secundum Dionysium et Magistrum Hugonem sit bene assignata ?

ARTICULUS III. Utrum diffinitio fidei secundum Dionysium et Magistrum Hugonem sit bene assignata ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur in Litera, quod "fides est virtus, qua creduntur quie non videntur."

Inveniuntur alie diffinitiones juxta istam sumpte : quae quia fere sunt similes, ideo duas ponemus.

Dicit enim Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod "fides est unicum credentium fundamentum eos collocans veritati, et els veritatem in credibili veritate simplam veritatis scientiam habentibus credulis !."

Hugo autem de sancto Victore sic : "Fides est certitudo absentium infra scientiam veritatis, et supra opinionem constituta."

Aliae diffinitiones infra in secunda parte ponuntur,

1. Videtur autem non esse fundamentum unicum : quia etiam humilitas fundat. Si dicas, quod non fundat credentes ut credentes, sed potius humiles : hoc nihil est : quia jam secundum hoc qualibet virtus esset fundamentum, quia charitas fundat diligentem, et sic de aliis.

2. Item, Hoc non videtur esse verum quod dicit, Hos collocans veritati : quia potius collocat in speculo, et in enigmate, quam in veritate.

3. Item, Infra scientiam veritatis est fides : ergo non collocat veritati, hoc est, in veritate : quia ita habet alia translatho.

4. Item, Nec hoc verum videtur quod dicit, Et eis veritatem, pro quo alia translatio habet, "et in ipsis veritatem". Si dicas, quod locat in nobis veritatem per fidem : hoc nihil est : quia sic fides locat per fidem, et idem operatur per seipsum : et est principium operis, et medium vel instrumentum : et hoc non potest esse.

5. Praeterea, Quid est dictum, per fidem locari in nobis veritatem? quia veritas est in specie, et non in fide, IT ad Corinth. v, 7 : Per fidem ambulamus, el non per speciem. Et ideo dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino, sicut immediate ante dixerat Apostolus’®. Ergo fides potius facit peregrinari a veritate, quam ponat eam in nobis, et locet.

6. Item quaeritur ulterius, Quid est quod dicit : In credibili veritate ? Si hoc est in veritate credita, sicut innuit alia translatio, quomodo verum est, quod creduli, id est, fideles in veritate credita habeant simplam scientiam veritatis, cum tot sint articuli crediti secundum utrumque symbolum ?

Ulterius iterum quaeritur de alia diffinitione, quod fides est certitudo absentium :

1. Aut enim intelligit de absentibus loco, aut de absentibus rationi. Si primo modo : hoc nihil est : quia etiam absentia loco possunt esse presentia rationi. Si autem de absentibus rationi : hoc ad~ hue minus est : quia non potest esse certum rationi, quod non est prasens rationi.

2. Item quod dicit, Infra scientiam, videtur in hoc deficere fides a certitudine virtutis moralis, de qua dicit Philosophus, quod virtus est omni arte certior : ergo eliam certior est omni scientia. Si ergo fides deficit a certitudine minus certi, quam sit virtus moralis : sic videbitur fides minus certa, quam virtus moralis, quod. absit.

3. Item, Quare dicit, Supra opinionem constituta ? Est enim opinio habitus certitudinis imperfect : quia formidat contrarium ex debilitate persuasionis : ergo videtur, quod non sit habitus comparabilis fidei.

4. Ytem, Scire opinamur cum causam cognoscimus primam, et quoniam illius est causa, et quod impossibile est hoc aliter se habere : numquid supra illam scientiam est fides, vel infra? Videtur enim quod supra: quia nos videmus, quod certitudo fidei tam fortis est, quod antequam negetur, eligitur a multis mors, sicut fecerunt Martyres : sed hoc non fecerunt Philosophi, qui multa vera sciverunt : ergo debuit supra scientiam veritatis dicere constitutam, et non infra. Sep contra : Fides probatur auctoritate, ut in hac lectione dicitur. Et, ad Hebr. x1, 1 per totum, in Glossa. Locus autem ab auctoritate debilis est, non faciens nisi opinionem : ergo videtur, quod fidei certitudo sit etiam infra opinionem constituta.

Solutio Dicendum, quod diffinitio Augustini posita in Littera, etiam a Magistro disputatur in Litfera : et ideo illam differimus.

Ad primum autem dicimus, quod diffinilio Dionysii datur de fide secundum proprium effectum, quem habet in credente : sic enim in eo quod ipsa est primum natura in edificio spirituali, fundat et locat in veritate crediti sive articuli et sperate beatitudinis : in eo autem quod habet aliquid cognitionis, locat per consensum certissimum veritatem crediti in nobis : in hoc autem quod non est veritas complexionis, sicut in proportione, que dignitas vocatur, vel principium syllogismi, ideo dicuntur in ipsa creduli habere simplicem veritatis scientiam, id est, simplum lumen, quod facit aliqualiter scire veritatem credibilis articuli. Et sic patet, quod tria facit fides : scilicet in eo quod est prima natura, fundat nos in veritate : in eo autem quod est cognitio quaedam certa, fundat veritatem in nobis : in eo autem quod est simplex lumen simile veritati prime, dat simplicem scientiam veritatis credibilium.

Ad primum dicendum, quod humilitas fundat, non ut jacta in fundamento, sed potius ut faciens fossas profundas evacuando se, in quibus fossis fundamenta ponantur.

Ad aliud dicendum, quod veritatem collocat in nobis in eo quod aliqualiter tenet eam per cognitionis assensum, sed non per speciem. Est enim veritas in speculo et enigmate sicut objectum et finis, licet non sit in ipsis sicut in propria luce.

Ad aliud dicendum, quod scientia veritatis dicitur ibi visio per speciem, et veritas liquida et aperta : sed non sumitur hic ita, sed potius pro veritale quasi velata speculo et enigmate.

Ad aliud dicendum, quod fides locat in nobis veritatem per consensum et cognitionem aliquam quam facit in nobis : et bene concedo, quod non per fidem : sed cognitio illa speculi est et enigmatis.

Ad aliud dicendum, quod veritas est in utroque, sed differenter : sed in specie non dicitur, eo quod ibi est impermixta similitudinibus.

Ad aliud dicendum, quod leet multi sint articuli, tamen unum subjicitur in omnibus, quod est veritas prima : et ideo dicitur fides simplex lumen, quod est similitudo illius veritatis, et non est compositum ex multis, sicut lumen scientiae intellective.

Ad id quod objicitur de alia diffinitione, dicendum quod absentium dicitur ibi quoad rationem : et hoc dupliciter. Est enim absens rationi, id cujus cognitio nullo modo est in ipsa: nec est ut ratio probans, nec etiam ut objectum : et sic absens rationi est ignoratum : et hoc modo procedit ratio inducta. Secundo modo dicitur absens rationi, quod qui- dem inest ut objectum, sed non inest ralio probans et convincens sensum : et sic dicitur fides rectitudo absentium : et ideo dicit Glossa, ad Galat. v, 6, quod fides est certitudo invisibilium. Et dicuntur ibi invishilia, quae hic dicuntur absentia, scilicel quorun. ratio probans non habetur : et tamen consensus fortissimus est.

Ad aliud dicendum, quod virtus fidei omni arte et omni virtute morali est cerlior : quia non intelligilur scientia veritatis, scientia artis, sed potius sontemplatio per speciem in verbo, quae omnem certitudinem vincit per lumen quod procedit a verbo. Unde peccat illa objectio eX aequivocatione scientiae veritatis.

Ad aliud dicendum, quod fides vincit opinionem, de qua supra dictum est quia dicit Augustinus, quod tria sunt qui- bus juvatur intellectus in divinis, scilicet opinio, intellectus, et fides. Et quod opinamur, debetur errori + quoniam nescimus certum quid de illo pronuntiare, scilicet utrum surgentes cum Domino sint incinerati, an non. Quod autem credimus, debetur auctoritati, quae fulta est revelatione Spiritus sancti :*et quod intelligimnus, hoc est rationis aperte : et quoad hoc fides ponitur medium, ut supra dictum est, et non aliter.

Ad aliud dicendum, quod fides manuducitur auctoritate patrum qui emerunt eam : sed non conscntit propter hoc, imo propter ipsam veritatem sine ratione consentit. Et quoad hoc dicitur supra consensum opinionis quee consentit propter rationem, timens tamen contradictionem.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3