Text List

Articulus 2

Articulus 2

An fides sit virtus ?

ARTICULUS II. An fides sit virtus ?

Secundo quaeritur, Utrum fides sit virtus, vel non ?

Et videtur, quod non : 1. Dicit enim Tullius, quod "virtus est habitus voluntarius per modum nature, rationi consentaneus :" fides autem nec habitus voluntarius esse videtur, quia non est in voluntate : nec etiam per modum nature, cum natura non inclinet per modum cognitionis, fides autem sit cognitio quaedam : ergo videtur, quod fides non est virtus.

2. Item, Philosophus dicit, quod "virtus est in passionibus et operationibus optimorum operativa :" fides autem nec in passionibus est, nec in operationibus, ut videtur : quia operationes sunt super aliquod extra, et in materia determinata: nec est optimorum operativa, sed potius innititur vero : ergo videtur, quod fides non sit virtus.

3. Item, Dicit Philosophus in Il prime philosophiae, quod "finis intelligentie speculative est verum, practice vero opus :" sed sicut se habent potentia, ita et habitus perficientes potentias : ergo omnis habitus cujus finis est verum, est in intellectu speculativo : fides autem est habitus cujus finis est verum : ergo fides est in intellectu speculativo : sed in intellectu speculativo non est virtus aliqua: ergo fides non est virtus.

4, Item, Non videtur esse verum quod dictum est, quod fides est in intellectu prout consequenter ordinatur ad voluntatem : quia omnem motum voluntatis et affectus precedit affectio per cognitionem: prius enim fit nuntiatio affectui, et postea surgit affectus in id quod nuntiatur : ergo videtur, quod fides cum nuntiet divina, et aperiat oculum, sicut dicit Augustinus, sit prior omni affectu : ergo non habet nisi id quod cognitionis est : ergo non est virtus : quia nulla pura cognitio est virtus, eo quod nullo modo est a nobis: licet enim consentiamus vero cognito, hoc non est a nobis, sed a rei veritate cogente rationem.

Si forte dicas, quod fides est veri per modum boni, et ita est in intellectu practico : hoc non potest esse verum: quia sic verum in fide esset materiale, et bonum formale: ergo quoad formale in objecto non distingueretur a charitate, cujus finis et objectum est bonum : ergo fides et charitas non differrent nisi materialiter, quod falsum est.

Si autem dicas, quod differrent in hoc quod verum est bonum rationalis potentiae, et quoad hoc fides tendit in ipsum : sed hoc iterum nihil est ; quia nulla po- tentia est adeo speculativa, quin habeat finem : et ille secundum quod est finis, ita est bonum illi potentia, et desideratus ab ipsa: et sic jam omnis scientia virtus efficeretur, quod falsum est : ergo fides non est virtus.

SED CONTRA : 1. Omnis habitus movens potentiam non permodum artis et scientiae, sed per modum nature (ut vult Tullius) est virtus: fides est talis habitus : ergo fides est virtus. Prima scribitur a Tullio. Secunpa probatur per antedicta : quia habitus qui est ars et scientia, habet rationes, et innititur ilis : fides autem non habet, nec innilitur eis : ergo movet per modum nature, sicut grave deorsum, et leve sursum, praeter hoc quod cognoscat rationem.

2. Item, Virtus (ut dicit Philosophus) est dispositio perfecti ad optimum : fides autem omne quod perficit et disponit, ordinat ad optimum, quia ad Deum : ergo fides est virtus.

3. Item, Omne id quod est principium justificationis et purificationis cordis, est virtus : fides est hujusmodi: ergo est virtus. Prosatio prima : quia nihil justificat nisi quod formaliter contrariatur impuro peccati: et hoc est etiam tantum virtus. Srcunpa scribitur, Act. xv, 9: Fide purificans corda eorum. El Augustinus dicit, quod fides est qua justificamur. Et, ad Roman. tv, 11: Signum accepul earcumeisionis, signaculum justitie fidet quae erat in preputio.

4. Item, Augustinus dicit, quod fides est virtus : et ponitur in Letéera.

5. Item, Apostolus ad Webr. x1, 6: Sine fide impossibile est placere Deo. Et, Kecli. xnv, 4: In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum. Et, ad mulierem quae erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, Luc. vi, 48: Fides tua te salvam fecut'. Et quia tota Scriptura hoc clamat, ideo ista sufficiant.

Solutio Dicendum, quod fides est virtus theologica. Sunt enim virtutes theologice immediate ordinantes in Deum, sicut cardinales ordinant in medium passionum et operationum laudabilium : et ideo aliter et aliter iste habent suas rectiludines : quia cardinales dicuntur re~ cta ex actu, vel cx appropinquatione ad medium, et curvum earum oppositum, est deflexus in superfluum vel diminutum : rectitudo autem theologicarum consistit in recto ordine in finem, secundum quod est ratio beatitudinis in vero et bono et indeficienti, alto et arduo: et obliquatio illi opposita, est deflexus a fine ad bonum commutabile. Sie igitur dicimus, quod fides est una virtutum theologicarum.

Ad primum ergo dicendum, quod virtus non dicitur habitus voluntarius, eo quod omnis virtus sit in voluntate sicutin subjecto : sed potius ideo, quia in opere virtutis et generationis habitus principrum movens est voluntas ; et hoc sane dicitur in consuetudinalibus : sed voluntas in theologicis et infusis ad minus cooperatur per consensum. Similiter fides est inclinans per modum nature : quia non habet rationem sufficientem consensui, et si haberet, non tamen innititur. Unde in scientia et artibus ratio est causa consensus, et prius accipitur ratio uc postea consentiatur : in fide autem est e contrario: prius enim consentitur prime veritali propter se, et postea quaeritur ratio ut aliqualiter intelligatur creditum : et postquam inventa est, adhue non innititur ei fides : et ideo patet, quod totum ex libertate voluntatis procedit, quod facit fidem assentire : et ideo inclinat ut natura.

Ad aliud dicendum, quod Philosophus Joquitur de politicis et consuetudinalibus, et non de intellectuali virtute : quia etiam in V Ethicorum, dat aliam doctrinam de intellectu et prudentia et ¢edvqs., quam ipse dedit de castitate et fortitudine. Vel potest dici, quod fides habet opus interius, quod est tendere in veritatem primam, et in illa potentia operatur optimum: sed non habet passiones. quia non omnis virtus est in passionibus proprie loquendo.

Ad aliud dicendum, quod est verum finis speculationis, quod est ut principium scientiae rei: et hoc est quasi motum a re ad intellectum, et consistit in universali ratione rei : et est verum bealificans intellectum, et hoc est verum extra intelleetum, in quod ipse tendit: et non est ratio ret, sed potius res summa, et una lux felivitatis aeterne : et illa lux est finis intelligentiae affecte circa ipsum verum. Unde bene coneedo, quod nulla est solutio dicentium, quod fides est in veruin per wodum boni : hoc enim est unpossibile, cum imnitatur prime veritati propter se: si enim tenderet in eam in ratione boni, jam non inniteretur ei propter se, sed propter bonum, quod falsum est. Et ideo dictum Philosophi non impedit nos: quia verum de quo ipse dicit, est equivocum ad finem fidei.

Ad aliud dicendum, quod dictum est supra, quod hoc necessarium est quoad consensum, qui est substantia actus fidei: quia illa est post aliquam cognitionem ad quam efficaciter tendit voluntas per consensum : sed verum quod est acceptio credibilis per auditum, precedit affectum : sed ille intellectus non est nisi quid est, quod dicitur per nomen credibilis, accipiens : et ideo non per rationem probantem, quod vel quare ita sit : sed libera voluntate consentit. Et sic patet, quod ratio non procedit nisi de intellectu qui est quid est quod dicitur per nomen.

Tamen si quis subtiliter vellet distinguere, posset dicere, quod est intellectus ut intellectus, et in illo nulla virtus est : et est intellectus ut est per extensionem ad opus : et haec extensio fit duobus modis. Primo modo, quia affectus principatur in eo qui facit inquiri operabilia. Alio modo, quia forma accepta ab ipso est principium operis et scientiae : et sic extenditur in affectum modo primo, et verum scibile in bonum operabile modo secundo. Et iste est intellectus practicus in quo sunt virtutes quaedam, ut prudentia, epdvnets, et intellectus, et hujusmodi virtutes intellectuales. Est autem intellectus veri, cujus consensus principium est voluntas : et ille est affectivus intellectus : et in illo est fides : et licet unus sit subjecto, tamen esse suum per hujusmodi formas, et ratio sua non est una.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2