Articulus 21
Articulus 21
An credere quod est actus fidei, naturaliter precedit sperare ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo, ibi, I, circa initium: "Ideoque credere, quod est actus fidet, naturaliter precedit sperare, etc." Hujus enim contrarium habetur
2. Item, Supra habitum est, quod charitas est mater et forma omnium virtutum : et hoc iterum a Magistro dicitur hic : ergo falsum est, quod fides sit prima.
4. Item, Prius est recedere a malo, quam facere bonum : sed timor facit recedere a malo, fides autem docet accedere ad bonum, et accedit ipsa ad verum quod est bonum : ergo timor est prius.
5. Item, Hoc videtur dicere Eicclesiasticus, 1, 27: Timor Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est, non poterit justificari.
Solutio Dicendum meo judicio, quod naturaliter precedit fides vel actus fidei, sicut dicit Magister hic: quia nisi fides malum ostendat, non fugiet timor ipsum. Similiter nisi fides bonum ostendat, non appetet ipsum amor. Licet igitur tempore simul sint, tamen natura precedit fides, ut jam dictumest : quia ipsa secundum rationem est ante motum hominis ad justitiam.
Si autem consideramus justificationem, secundum quod est motus quidam : tunc dicemus, quod in illo motu est terminus a quo, et terminus ad quem: et per comparationem ad terminum a quo, id est, a peccato quod ordinat ad peenam, primus motor est timor: per comparationem autem ad terminum ad quem, primum quidem disponens ipsum mobile, est spes elevans, ut moveatur ex presuppositione consequendi veniam : amor autem est primum movens. Et sic nihil prohibet diversa esse prima in justificatione. Sed tamen semper fides erit prior omnibus naturaliter : quia ipsa per ra- tionem intelligendi est ante motum totum, ostendens a quo, et ad quid moveatur, et quomodo.
On this page