Articulus 20
Articulus 20
An fides sit fundamentum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, in fine "Quia fundamentum est bonorum, quod nemo mutare potest."
Videtur enim fides non esse fundamentum, sed fortitudo: quia 1. Luc. xn, 4, super illud : "Dico vobis amicis meis : ne terreamini", etc., dicit Glossa : "Fortitudo est fundamentum fidei."
2. Item, Videtur quod humilitas est fundamentum : quia dicit B. Bernardus: "Pretiosus fundus humilitas, in qua fundantur cetere virtutes."
3. Item, Videtur quod timor : Eccli. xxv, 14: "Timor Det super omnia se superposuit". Et, ibidem, ¥. 16: "Timor Dei initium dilectionis ejus".
4. Item, Augustinus : "Timor intro "ducit charitatem, sicut seta filum."Ergo videtur primo fundare edificium."
Solutio Dicendum, quod fides est simpliciter prior et fundans. Alie autem non fundant nisi secundum quid : et hoc patet, quia humilitas est post fidem, sed concavum facit cor ut profundius fundetur quod jam per fidem fundamentum est, et ideo quasi parat fossam in qua fundatic fiat. Fortitudo autem fundat per modum fulcimenti contra eminentes tempestates
On this page