Text List

Articulus 1

Articulus 1

An creditum possit habere testimonium rationis ?

ARTICULUS I. An creditum possit habere testimonium rationis ?

Incidit autem dubium circa primum, Utrum creditum possit habere testimonium rationis ?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Dicit Petrus : Paratt semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est fide et spe, scilicet reddere ?. Ergo reddenda est ratio.

2. Item, Non enim doctas fabulas secutt,... sed speculatores facti, etc., voce delapsa ad eum hugusmodi a magnifica gloria, Ergo videtur, quod contemplatio illius gloria fuerit eis ratio credendi.

3. Item, I Joan. 1, 1 et seg. : Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostre contrectaverunt de verbo vite, ... hoc annuntiamus vobis. Ergo visus et auditus et tactus probant fidem.

4. Item, In Actibus, Paulus ad Agrippam : Unde, rez Agrippa, non fui incredulus celesti visioni* : ergo visus fuit sibi ratio fidei.

5. Item, Damascenus dicit : "Discipuli Domini et Apostoli omnifariam illuminati Spiritu sancto, et ejus virtute et gratia, divina signa operantes, miracujorum sagena ad lumen divine cognitionis de profundo ignorantiae infideles piscantes reduxerunt 5."

6. Item, ad Hebr. 1, 3 et 4: Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem : quae cum initium accepisset enarrart per Dominum, ab eis qui audierunt, in NOS confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, etc.

7. Item, Videtur quod habeat rationem. Chrysostomus super Joannem, 1, 46, super illud: A Nasareth potest aliguid bont esse? dicit ; "Nathanael, in non suscipiendo a Nazareth Christum esse, eam quae illi erat circa Scripturam, dili- gentiam ostendit '." Ergo videtur, quod antequam credatur articulus, scrutandum sit Scripture testimonium. Ergo habet rationem.

8. Item, ad Roman. x, 17 : "Fides autem ex auditu, auditus autem per verbum Christi". Quod exponens Gregorius in Moralibus dicit : "Intellectum dat, dum de auditis mentem illustrat." Ergo necessarium est audiri, et illustrari mentem, antequam credatur.

9. Item, "Petrus Ravennas Archiepiscopus": "Nonest tutum credere sine ratione."

10. Item, Augustinus ad Paulinum : "Credimus illa quae absunt: sed videtur idoneum quod eis testimonium perhibetur."

11. Item, ibidem, "Inhis quae vidimus, vel videmus,nos ipsi testes sumus : in his autem quae credimus, aliisjuvamur testantibus ad fidem." Ergo videtur ex his omnibus, quod fides accipiet rationem.

SED CONTRA : 1. Chrysostomus super Joan. m, 12, super illud : Si terrena dizi vobis, et non creditis, etc., dicit sic: "Nam cum quidem quis gravetur quae per intellectum suscipere est, et non facile recipiat, decenter utique incusatur amentiae. Cum autem non suscipiat qua excogitatione quidem non est suscipere, fide vero solum, infidelitatis est accusatio ?." Ergo fides non est per excogitationem, id est, per rationem : quia hoc vocat exrcogitationem per totum librum.

2. Item, In Homilia eadem, infra, "Vides quia fide ubique opus est : crucem enim fontem vite esse ait, quod excogitatio quidem nequaquam facile susciperet, et testantur adhuc Gentiles deridentes: sed fides excogitationum imbecillitatem supergrediens, facile utique id et suscipit et retinet."

Solutio Dicendum ut supra, quoniam fides non habet meritum, cui humana ratio prebet experimentum. Tamen dis. tinguendum est hic duplici distinctione - quarum unam ponit Damascenus,, scilicet quod quaedam fides est ex auditu, et quaedam est charisma Spiritus sanetj - illa quae est ex auditu, potest habere ra tionem inductivam, non probativam non ut quis consentiat, sed ut facilius consentiat ei, cui tamen per affectum egt inclinatus et paratus consentire. Charis. ma autem est lumen infusum tendens ip primam veritatem, et haec non habet rationem inducentem, ut ita dicam.

Et ut hoc melius intelligatur, resumendum est quod habitum est in precedenti distinctione, ubi diffinitur credere ab Augustino, quod credere est cum assensione cogitare. Unde ex parte cogitationis admittit rationem : quia ex parte illa est ex auditu: et haec ratio quam admittit, non est probans, sed quasi alludens credito ad jucunditatem, non ad consensum : ex parte autem consensus non innititur nisi lumini infuso.

Aliam etiam distinctionem ponit Petrusin Jtinerario Clementis, scilicet quod. fides non exigit probationem, nisi ut probetur verus esse Propheta qui tradidit eam : si enim ille verus exstiterit, absque dubio omnia quae docet, vera erunt, quamvis quaedam earum propter sui altitudinem non intelligantur.

Secundum haec igitur dicendum ad primum, quod loquitur Petrus de ratione fidem defendente et inducente, non fidem faciente, in co qui est fidelis.

Per hoc patet solutio ad omnia, praterquam ad tres ultimas auctoritates.

Ad prman illarum dicendum est, quod Petrus Ravennas non loquitur ibi de credere judicis in causis.

Ad aliud duas dicendum, quod credere etiam non sic ibi sumitur sicut in fide, sed potius secundum quod dicit consensum improbabilem, quod plures testantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1