Articulus 2
Articulus 2
An sit laus fidei assentire et quod non videtur ? Et, An sit de rebus non presentibus ?
ARTICULUS II. An sit laus fidei assentire et quod non videtur ? Et, An sit de rebus non presentibus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium: "ffec est laus fidet, st quod eredilur, non videtur."
SED CONTRA? 1. Rationem abnegare est abnegare lumen quod Deus posuit in nobis. Unde, Psal. iv, 7: Stgiatum est super nos lumen vultus fut, Domine. Item, Homo, cum in honore essct, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et stmilis factus est cllis'. Krgo videtur, quod abnegando rationem, magis avertimur a lumine Dei, quam convertamur ad ipsum.
2. Item, Duorum ordinatorum ad idem, neutrum contrariatur alteri : sed ratio et fides sunt lumina ordinata ad idem, scilicet ad primam verilatem : ergo neutrum contrariatur alteri: ergo non est laus fidei non videre per ralionem, sed potius hoc essel fidei vituperium, ut videtur.
3. Ttem, Fides est cognitio enigmatica et specularis : ergo secundum hoc est imperlecta : ergo indiget juvamine: ergo non debet esse laus fidei credere quod non videtur, sed potius fidei vituperium.
4. Item, Secundum hoc pessemus credere quelibct irrationabilia, et postea dicere, quod hoc esset laus fidei, quia irrationabilia sunt.
Item quaeritur, Qualiter fides possit esse argumentum non visorum, cum deficiat apparentia in fide, secundum quod est ex parte, quia est in enigmate et in speculo ?
Videtur enim, quod nullo modo: cum enim omne arguens mentem, per se luMine suo convincat mentem: et tamen fides habeat lumen obumbratum, non videtur mentem posse arguere de incognitis.
Si forte dicas, quod fides est argumentum de non visis: et hac est laus ejus, quia facit ea videri non modo, sed quando in futuro per speciem contemplabimur. Contes : Minor cognitio non est argumentum majoris cognitionis: fides autem est infra intelligentiam et visionem veritatis, ut dicit Hugo de Sancto Victore : ergo non est argumentum illius.
Ad hoc quidam dicunt, quod inferior cognitio potest bene argumentum esse superioris, sicut videmus, quod experimentum est cognitio in singularibus accepta, et tamen arguit jJuvando ad cognitionem principiorum : et quod in sensu cognoscitur, quia hoc in intellectu percipitur propter quid, quia principium est notum propter seipsum.
Sed contra: Ista acceptio propter quid in principiis : aut est vi sensus, aut vi intelligentiae separantis principia ab appendiciis materia, in quibus sensibilis cognitio accipit solum. Si dicas, quod vi sensus, Contra: Propter quod unumquodque est tale, idem magis tale : ergo si propter quid scitur in intellectu propter cognitionem sensibilem, illa magis scietur propter quid: et hoc absurdum est, quia non relucet propter quid in non separata plene a materia. Si autem vi intelligenti# : tune falsa est similitudo : quia tune non juvat ad cognitionem propter quid sensibilium expcrimentum, nisi inducendo et non manifestando lucem ipsam.
Solutio Dicendum sine prejudicio, quod laus fidei est assentire ei quod non videtur : non tamen contra rationem. Aliud est enim esse supra rationem, et aliud est esse contra rationem. Auctori- tas enim revelationis cui innititur cogitatus fidei, secundum quod est ex auditu, est supra rationem, sed non contra rationem : et secundum illum cogitatum est articulus : et ideo non audemus aliquid dicere, aut cogitare (ut dicit Dionysius) pieter ea quae nobis in sacris eloqulis sunt expressa.
Dicendum igitur ad primum, quod non abnegamus rationem, secundum quod lumen est : non autem est lumen nisi juvata revelatione et auctoritate : sed abnegamus eam, secundum quod est ceca, et sensibus et phantasiis obumbrata.
Av aniup dicendum, quod fides et ratio ordinantur ad idem : sed in omnibus ubi duo ordinantur ad idem, tertius corrigit errorem incertioris. Ita fides corrigit rationem : etideo hoc modo non abnegatur ratio secundum quod procedit in primam veritatem, quia tune supponit principia fidei, et non deflectitur per phantasias erroris.
Ad aliud dicendum, quod fides est cognitio enigmatica: sed #nigma et speculum habent in se duo, scilicet lumen, et umbram : et ex parte luminis est argumentum, fides autem ex parte umbra fa~ cit ad meritum status istius : sed si esset adeo umbrosa, quod non sufficienter ostenderet creditum secundum statum meriti, tunc esset verum, quod indigeret juvamine.
Ad aliud dicendum, quod hoc non sequitur : non enim fides est de irrationabilibus, sed potius de his quae sunt supra rationem, probata revelatione et lumine Dei intus infuso. Hanc probationem non respuit fides : quia ipsa illo modo probat, non probatur, quia ipsa est lumen infusum nobis, arguens mentem et convincens de externis.
Ad aliud dicendum, quod supra in explanatione diffinitionis Apostoli responsum est: quia non deficit fidei appa- rentia illa qua arguit ex informatione per tensionem in veritatem : imo sic est certior omni arte : et ideo licel apparentia rationis deficiat, non tamen deficit certitudine major cum ratione.
Av atrup quod objicitur contra solutionem, dicendum quod minor cognitio bene potest esse argumentum majoris : non quid sit, sed quia sit : et hoc modo arguit fides cognitionem aeternorum, ut Magister exposuit in fine precedentis distinctionis. Quid enim illa visio sit, oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit': unde per fidem non cognoscitur quid sit nisi imperfecte, scilicet quia est inexplicabilis, et inenarrabilis, et hujusmodi.
On this page