Text List

Articulus 4

Articulus 4

Quid sit articulus fidei secundum diffinitionem ?

ARTICULUS IV. Quid sit articulus fidei secundum diffinitionem ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Si vero quaeritur, Utrum Petrus fidem passionis habuerit ? etc."

Ratione enim hujus est hic questio magna de articulis fidei, circa quam propter compendium queremus quinque problemata, scilicet, quid sit articulus diffinitione ? Secundo, Quid sit re? Tertio, de numero articulorum secundum utrumque symbolum. Quarto, de differentiis symbolorum. Quinto autem et ultimo, Si aliqua teneamur credere quae non sunt articuli : et sisic, qualiter se illa habeant ad articulos fidei ?

Ad primum proceditur sic : Dicit Richardus de sancto Victore, quod "articulus est indivisibilis veritas de Deo arctans nos ad credendum."

Isidorus autem dicitur sic diffinire : "Articulus est perceptio divine veritatis, tendens in ipsam."

Quidam etiam Magistrorum Hugoni attribuunt istam : "Articulus est natura cum gratia :" quae tamen ut proponitur in libro suo non invenitur.

OxzicireR autem contra primam sic : 1. Quia cum dicitur indivisibilis veritas, sensus est, in quo stat divisio symboli. Sunt autem secundum diversa symbola diverse divisiones : et unum quandoque dividiturin uno, quod non dividitur in alio : ergo videtur, quod non sit simpliciter indivisibile : ergo videtur, quod per aliquam causam in plura possit dividi articulus.

2. Praeterea, Articulus est junctura membri cum membro : ergo videtur potius dicere id in quo nectuntur credibilia, quam id in quod resolvuntur per divisionem.

3. Praeterea, Dicit Augustinus, quod sequens membrum vim sui motus habet in articulo : cum igitur ab habitu sit motus in credibile, videtur potius fides qua credimus habere rationem articul, quam fides quae est id quod credimus.

4, Praeterea, Non videtur generaliter verum esse quod dicitur, De Deo. Carnis resurrectionem enim est articulus : et non est de Deo, ut videtur. Item, Sanctam Ecclesiam Catholicam, et hujusmodi.

5. Item, Falsum videtur quod dicit, Arctans nos ad credendum. Si enim dicatur arctatio per modum_ inclinationis nature, sicut virtus arctatur ad actum et objectum : tunc potius convenit fidei qua creditur, quam fidei quae creditur.

6. Si autem dicatur arctatio per modum veritatis aperte, quae convincit intellectum, iterum falsum est: quia potiores articuli cum sint contra principia rationis, magis videntur arcere a credendo, quam ad credendum.

Eodem modo objicitur de secunda quae est Isidori,

1. Articulus enim non est perceptio veritatis, sed potius perceptio umbre veritatis et speculi.

Item, Philosophi quidam lkabebant quamdam perceptionem veritatis tendentem inipsam veritatem: ergo videtur, quod ipsi habebant articulos.

2. Si autem dicas, quod intelligitur de tensione amoris : hoc non potest stare : quia sic existens in peccato mortali, qui credit fide informi omnes articulos, non haberet fidem, quod falsum est.

De diffinitione Magistri Hugonis nolo objicere : quia sunt verba ficta, et sibi false imposita, ut postea patebit, cum ponemus sua verba quae dicit de hoc.

Solutio Dicendum, quod Richardus diffinit fidem quae creditur, id est, articulos, per formam, et materiam propriam, et actum. Forma enim quae est ut genus, est veritas : quae autem est ut differentia contrahens, est indivisibilis: materia autem est de Deo : quia nisi sit veritas indivisibilis in tali objecto quod est Deus, non est articulus : quod patet per diffinitionem ejus quod est credere, que communiter ponitur, quod credere est assentire prime veritati propter se, et super omnia : nulli autem veritati assentitur absolute propter se, nisi veritati divine, ita scilicet quod ly propter se dicat causam efficientem, et finalem, et formalem. Efficientem : quia ipsa efficiente, et non aliqua nostra ratione credimus ei: et propter ipsam, non propter aliquid aliud, quia nulla veritas est post eam potior ea. Formalem autem dicit : quia non propter aliud credimus, nec per aliud: sicut in metaphysicis principiis credimus veritati principiorum propter divinara lucem in eis, quae facit ea vera effective : sed prima veritas non est facta ab alia. Effectivum autem tangit dicens, Arctans nos ad credendum.

Illa autem quae est Isidori, tangit formam, et actum, et non ila nominis proprietatem, quia non ponit id quod est proprium nominis diffiniti, ut arctare, et esse indivisibilem, quod tamen sonat articulus.

Ad PRIMUM igitur dicendum, quod divisio sumitur duobus modis, scilicet secundum actum dividentis, et secundum actum divisibilis. Secundum actum dividentis multiplicantur articuli in symbolo Apostolorum : et ideo remanent quedam indivisa, quae dividi possunt secundum aptitudinem rei, ut infra patebit : ei utrogue modo communiter quoad diversa syinbola datur diffinitio, scilicet ut prepositio privativa in quibusdam privet actum divisionis solum, et in quibuscam actum cum potentia: et quare noc flat, infra explicabitur, cum tractabitur de differentis symbolorum.

Ad aliud dicendum, quod articulus habet duplicem acceptionem, scilicet materialem, et sic articulus est membrum colligatum : et formalem, et sic articulus est membrorum colligatio : et utrumque couvenit, sed primum respectu parlium, et sic accipitur a Richardo articulus. Secundum autem convenit respectu totius symboli, et sic non accipitur ab ipse : quia in symbolo tota colligatio est arliculoram miaterialium, et junctura unius cum alio.

Ad aliud dicendum, quod motus fidei incipit a vericate arliculi, et non ab habitu: verttas entm articull facit bebivar sui similitudine in anima, § iilem habitum tendere in eamdem ritatem : ut sic sit motus mobilis a ovina veritate incipiens, et per articulum prime veritatis in eamdem tendexs, ut concludatur ivculus egredientis radii ab aeterno in emporalem animam justi, et per verim articuli in aeternam veritatem : sicut dicit Dionysius in libro primo de Coelesti hierarchia : "Omnis Patre moto manifestationis luminum processio in nos optime ac large provenicns." Iterum, "Ut vivifica virtus nos replet, et convertit ad congregantis Patris unitatem, et deificam super simplicitatem."

Ad aliuddicendum, quod omnis arti- culus est de Dea: non enim credimus (ut dicit Damascenus) resurrectionem tuturam, nisi divina verilate et jussu : et ideo promissa resurrectio divine veritatis est effectus. Et similiter Heclesiss non unilur, nec peccata an nec baptisma valet, nec cetera sacramenia, nisi divina verilate hoc a per Spiritum sanctum : et sic facile est omnes in divinam veritatem reducere

Ad aliud dicendum, quod arctatio isia est per medium luminis simplicis, a quo procedit lumen flavi quod est habitus : et ideo articuli veritas secundum naturam prior arctat.

Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum procederet si arctaret secundum complexionis habitudinem : dictum est autem supra, quod non, sed potius in modum nature convincertis ex vi luminis simplicis doni ipsum intellectum, ut tendat in id quod credit.

Apo mw quod objicitus contra, dicendum secundum aliam diffinitionems, quod non habuerunt perceptionem diviness veritatis Philosophi, nisi materialiter: sed humana erat, quia per naturales rationes: nec tendebat in veritatem in modum naturae rationi consentaneae, sed potius per modum consensus ex ratione.

Ad aliud quod objicitur de falso Christiano, supra responsum est, quod fides informis quantum est de se tendit, sed non sequitur eam subjectum

AD DIFFINITIONEM Hugonis, dicendum, quod sua verba ponit in parte decima librorum sacrorum, unde quidam signant illam diffinitionem. Dicit enim sic "Duo sunt fidei proposita: creator, et salvator. Creator, et quae pertinent ad Creatorem: haec est una pars fidei. Salvator, et quae pertinent ad Salvatorem: haec est altera" In prima discernit fides in Creatorem et opera sua. in secunda parte discernit fides inter Salvatorem et sacramertalia. Ad Creatorem pertinent opera conditionis, quce sex dicbus facta sunt. Ad Salvatorem pertinent opera restaurationis, quae complentur sex eta= tibus. Prima pars fidei spectat ad debitum nature, Secunda pars fidei spectat ad debitum gratiae. Ulla credere debemus, quia per naturam conditi sumus : ista credere debemus, quia per gratiam reparati sumus. Ex hoc accipitur, quod ipse intendit, quod in symbolo quidam articuli exprimunt opus instaurans naturam, et quidam opus instaurans gratiam : et non intendit articulum diffinire : et tunc planum est quod queerebatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4