Text List

Articulus 5

Articulus 5

An articulus sit quid complecum vel incomplexum ?

ARTICULUS V. An articulus sit quid complecum vel incomplexum ?

Secundo quaeritur, Quid sit articulus re? Utrum scilicet complexum, vel incomplexum ?

Videtur autem, quod sit incomplexum ut passio, et resurrectio, et hujusmodi:

1. Fides enim est simplex lumen, ut probatum est supra secundum Dionysium: ergo est simplicis, et non complexi.

2. Item, In Deo nulla est complexio : cum igitur articulus sit de Deo, videtur quod non sit complexus.

3. Item, Articulus diffinitus est esse indivisibilis veritas de Deo: ergo non potest esse complexus : quia nihil complexum potest esse indivisibile.

4. Item, Si esset complexus articulus, ita quod enuntiabilia essent articuli, tunc tempus esset de essentia articuli. Sit ergo Christus passus in A instanti: ergo aliud tempus faceret aliud enuntiabile : et si passus esset in B, non esset idem articulus, scilicet Christum passum esse in B.

Praeterea, Cum tempus sub certa diffe- rentia sit de essentia articuli, non esset verum quod dicit Augustinus in sequenti aistinclione, quod tempora variata sunt, fides autem imimutata permansii : et sic moderni et antiqui non haberent eamdem fidem quoad articulos.

SED CONTRA : 1. Consensus non est nisi in complexum: in articulum autem est rationis consensus et fidei: ergo ipse non est incomplexus, sed complexus, Quod autem fides sit consensus, supra habitum est a Damasceno.

2. Item, Secundum hoc videtur, quod Judei qui credunt Christi incarnationem, crederent articulum, licct credant eam futuram, nos autem praeteritam.

3. Item, Secundum hoc si articulus esset simplex, non deboret relinqui pro heretico, qui crederct Christi incarnationem, non autem Christum incarnatum: quee cun falsa sint, videlur quod articulus sit enuntiabile, et non res.

4. Sep apxuc objicitur contra hoc pro prima parte, quod si articulus esset enuntiabile, Cornelius qui non credidit Christum incarnatum, non erat justificatus per fidem!: guia charitatem non potuit habere sine fide: et eleemosyne et oraiiones ejus exaudiri non potuerunt sine fide, quia sine fide impossibile est placere Deo?. Si autem dicas, quod hanuit Gdem de Christo jam incarnato et passo, tunc frustra missus est Petrus ad evangelizandum ci.

Solutio Sine prejudicio dico, quod tempus determinatum non est de essentia fide: quoad articulos: tamen bene concedo, quod complexio quaedam est de essentia articuli : et hoc potest patere hoc modo. In omni enim articulo subjicitur divina veritas, quae determinatur secundum diversa convenientia essentiae el personis, et quoad diversos effectus ad instaurationem nature et restaurationem gratia pertinentes. Hec autem determi- natio veritatis divinae non potest a nobis significari nisi per compositionem, licet sine compositione media sit in se ad illa determinata: sicut si debeat significari album in superficie, est quidem album in superficie sine medio aliquo, in superficic tamen a nobis non significatur inesse sine nota compositionis. Dico ergo, quod unum in alio determinans, scilicet in determinato supponitur in articulo: sed nota compositionis quam apponit actus anime signantis, cujus essentialiter cst certa differentia temporis, meo judicio non est de essentia articuli.

Dicendum ergo ad primum, quod licet lumen simplex sit fidei, tamen quia est per modum inclinantis ad consensum, ideo exigit complexionem in articulo, sed non illam quae facit enuntiabile in certa differentia temporis.

Ad aliud dicendum, quod licet in Deo nulla sit complexio secundum rem, est tamen secundum modum = significandi quorumdam articulorum, ut cum dicitur, Deus trinus et unus: et gratia quorumdam etiam propter effectus diversos, et gratia aliquorum propter naturam unitam Christo.

Ad sutup dicendum, quod articulus dicitur veritas indivisibilis, quia stat divisio in eo credibilium, non quia sit incomplexum omnino.

Ad aliud dicendum, quod enuntiabile meo judicio non est articulus, sed res complexa ordinata ad omne tempus.

Ab im quod contra objicitur etiam respondere oportet, quod consensus non querit nisi complexam rem: et circa illam ipse ponit modum compositionis, gue determinatur illo vero cui consentit ratio componens: quod licet verum sit in re ipsa, tamen sicut in compositionem faciente est in anima, ut dicit Philosophus in fine sexti prime philosophiae.

Ad aliud dicendum, quod nos non tenemur tantum credere articulum, sed ea que determinata sunt circa articulos ex predicatione Apostolorum : et haec respiciunt fidem cx parte illa quae est ex auditu: multa enim ex determinatione temporis et pradicatione auditui fidei accedunt et accesserunt, licet non sint de substantia articulorum.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad id quod objicitur de Cornelio, dicendum quod in illo tempore quando tempus non erat determinatum, nec secundum statum etatum mundi, nec secundum statum prophetie#, nec ex predicatione Apostolorum, potuerunt se quidam habere ad omnem differentiam temporis sub distinctione. Sed modo non estita: quia tempus est determinatum secundum cursum etatum et numerum prophetiae Danielis, et in omnem terram exivit sonus eorum,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5