Text List

Articulus 9

Articulus 9

ARTICULUS IX,

An fides, spes, et charitas, in presenti sunt aequalia ?

Deinde queeritur de hoc quod dicit in ulumo capitulo, ibi, "Illud etiam non est praetermiltendum, quod fides, spes, charitas, et operatio, etc."

ifoc enim non videtur : quia

i. Multo plus credimus, quam amemus : quia nihil est quod non credimus, et tamen amor deficit.

2. Item, In naturalibus motibus non est necesse, quod semper amemus quod amandum esse cognoscimus : ergo nec in spiritualibus est necesse, quod hoc amemus quod credimus esse diligendum.

3. Si forte tudicas, quod hoc quod dicitur hic, intelligitur de ipsis habitibus, qui simul infunduntur, et continentur in gratia gratum faciente : hoc nihil esse videtur: quia operatio non simul infunditur cum illis, sed sequitur ca sicut caus satum ex illis.

4. Item, In Littera etiam dicitur, quod premissa aequalitas proprie secundum actuum interiorum intensionem conside= rata est: ergo videtur, quod omnium fere solutio nulla est dicentium, quod hoc intelligitur penes habituum spiritualem quantitatem.

Si propter hoc diceretur, quod non esset verum quod dicitur hic:

1. Hoc est contra dicta Sanctorum, et hic, et Apocal. xxi, 16, ubi dicit, quod latera civitatis aequalia sunt: et dicit Glossa quod latera sunt fides, spes, et charitas, et operatio.

2. Item, Infusa una virtute, infunduntur omnes propter gratiam a qua nulla separatur, quia quelibet est pars illius virtualis : ergo per eamdem causam aucla una, augentur omnes: ergo sunt sequales.

3. Item, Si omnibus accidit ista equalitas, quare magis ponitur hic de tribus illis, quam de aliis ?

4. Item, Gregorius in Homil. Pentecostes dicit, quod "charitas magna operatur, si est : si autem desinit operari, charitas non est:" ergo videtur, quod etiam operatio sequitur quantitatem charitatis.

Solutio Dicendum, quod ista equalitas dupliciter attenditur, scilicet secundum habitus : et tunc est inter tres virtutes: et secundum actus, et sic excedit quartum quod est operatio. Sed dupliciter potest attendi operatio, scilicet secundum relationem ad id quod informat eam, et elicit. Si primo modo consideretur actus, non puto esse verum, quod operatio unius virtutis aequalis sit operationi alterius, nec quod operatio ejusdem virtutis semper sit secundum totum posse ejusdem virtutis: quae contingit ferventius diligere, quam charitas magna sit in corde: et contingit minus fervenier diligere, quam sit charitas in corde. Si autem consideratur relata ope- ratio ad id quod informat eam, cum hoc sit gratia, tunc dico quod aequalis est : quia minor operatio in genere operationis majori gratia et charitate informata plus valet ad substantiale meritum vite eterne, quam major cum minori charitate informante et eliciente.

Dicendum ergo ad primum, quod illa objectio procedit de operatione comparabili ad liberum arbitrium, quod ministrat actum : quod quia diversimode se habet in devotione et tristitia, sicut homo numquam in eodem statu permanet, ideo etiam actus differentes sunt, sed in comparatione ad gratiam elicientem et informantem sunt aequales.

Ad aliud dicendum, quod non est ita in naturalibus affectionibus: quia ille non uniuntur in uno, sicut virtutes in gratia: et ex illa unione est, quod aucta una, augentur omnes, et quod aequales sunt omnes.

Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod non intelligitur de habitibus tantum, et quod hoc accidit omnibus virtutibus : sed specialiter attribuitur istis : quia iste sole theologice sunt: et immediate in Deum tendunt, et omnes alias quasi conducendo in Deum dirigunt, ad quem refertur omne nostrum opus.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur dictum Gregorii secundum comparationem actus ad habitum informantem, et non ad liberum arbitrium agens. Notandum tamen, quod quidam de facili se expediunt, dicentes quod non intelli gitur aequalis in specie, sed tantum in genere ; ut siuna sit magna, et alia sit magna, et e contrario: sed non quod tanta per equalitatem. Sed non stat solutio: quia aequalitas exprimitur in Litfera per tantum et quantum, ut patet inspicienti.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9