Text List

Articulus 8

Articulus 8

An Cornelius Centurio ante adventum ad Petrum habuit fidem incarnationes ?

ARTICULUS VIII. An Cornelius Centurio ante adventum ad Petrum habuit fidem incarnationes ?

Deinde quaeritur de Cornelio ubi dicit : "Solet etiam queri de Cornelio, etc."

Hoc precipue propter verba Augustini quae habentur in Littera.

1. Videtur enim fides esse prima veritas, ut supra habitum est‘: ergo non per misericordiam venit ad fidem, sed potius per fidem ad misericordiam.

2. Vtem, Non oraret in quem nullo modo crederet, ut ibidem dicit Augustinus : ergo videtur falsum, quod Petrus missus fuil, ut doceret eum fidem. Si forte tu dicas, quod habuit fidem impli- citam, sed Petrus explicuit: et hoc nihil esse videtur, cum Cornelius fuerit de majoribus, et explicitam debuerit habere fidem.

Solutio Puto, quod Cornelius habuerit fidem explicitam : sed tamen implicita suffecisset ei : quia non erat de majoribus nisi secundum dignitatem personatus, non de majoribus in revelatione, Fides autem explicita quam habuit, fuit de Christi incarnatione relata ad quodcumque tempus, ut supra diximus, et ideo missus est Petrus Ecclesiae architectus, ut determinaret ei articulum quem explicite credidit, ad certam temporis differentiam ne amplius exspectaret venturum quem ipse Petrus doceret venisse. Et ita intelligo Augustinum, qui dicit missum Petrum qui instrueret ad fidem, id est, ad fidei determinationem, non articuli explicationem : et hac determinatio, ut supra diximus, accidit fidei in illa parte in qua est per auditum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8