Articulus 1
Articulus 1
An spes sit in genere virtutis ?
Secundo, supposito quod sit virius, queritur utrum virtus separata ab aliis quibusdam virtutibus, vel conjuncta illis ?
1. Ab Horatio et Tullio et quibusdam aliis Philosophis ponitur spes una quatuor naluralium passionum : nulla autem passio est virtus: ergo spes non est virtus.
2.Ttem, Omnis virtus determinatum habet actum et objectum: spes autem non habet haec determinata: ergo spes non est virtus. Prima probatur inducendo in singulis. Secunpa probatur per hoc, quod exspectare non dicit actum secundum operationem, sed immobilitatem potius secundum locum : objectum autem spei est quodcumque bonum exspectatum in futurum: ergo sequitur conclusio, quod non sit virtus.
3. Item, Philosophus in VI] Physicorum ponit rememorationem de praeterito, sicut spes de futuro est: constat autem, quod rememoratio non est virtus : ergo nec spes.
Item, In numero passionum naturalium non opponuntur penes differentiam temporis, sed penes objectum spes et timor de futuro malo: constat autem, quod timor non est virtus : ergo nec spes, ut videtur,
4, Item, Augustinus dicit, quod "anima secundum mentem est imago Dei habens imaginem secundum potentiam intelligendi, et similitudinem in potentia diligendi :" ergo videtur, quod mentis non sint nisi duae vires : ergo due virtutes tantum perficientes : sed in potentia cognoscendi Deum perficitur a fide, in potentia autem diligendi a charitate : ergo videtur, quod spes non perficiat secundum ordinem in Deum: ergo non est virtus theologica: et constat quod non cardinalis: ergo nullo modo est virtus.
Si forte dicas, quod potentia affectiva est bifurcata, et una pars ejus afficit bonum, et illam perficit charitas quae dicitur concupiscibilis: alia autem pars detestatur malum, et illam perficit spes. Hoc nihil omnino videtur esse : quia quelibet vis est sui objecti appetitiva, et detestativa contrarii: ergo penes haec non accipiuntur duae vires, nec due virtutes.
5. Item, Omnis virtus est de diffielli et bono: spes autem non est sic: ergo non est virtus. Propatio medie est: quia nihil difficultatis habet exspectare.
6. Item, Virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis : haec autem quae dicitur spes non operatur in nobis sine nobis : ergo non est virtus. Propatio media est, quod spes est ex meritis, ut dicit Magister in Littera.
7. Item, Si aliquid est spes in anima, videtur esse mercenaria, et ita carens ratione meriti, quia exspectat retributionem: cum igitur omnis virtus sit meritoria, spes autem non, videtur non esse virtus.
8. Utterivs videtur non esse virtus theologica. Virtus enim theologica non est medium inter superfluum et diminutum: spes autem est medium inter superfluum et diminutum: ergo non est virtus theologica. Prozpatur autem prima per hoc quod supra habitum est de fide, quod fides innititur prime veritati propter se, et super omnia : et supra hoc non est cogitare aliquem excessum. Item, De charitate dicit Bernardus in libro de Dikgendo Deo: "Causa diligendi Deum Deus est, et modus sine modo diligere: ultra quod etiam non est excessus." Mepia autem probatur ex hoc, quod extremum spei in nimis est presumptio, et est vitium : et extremum in defectum est desperatio, et est etiam vitium: ergo spes non est virtus theologica, ut videtur.
SED CONTRA: 1. I ad Corinth. XIII, 13: "Nunc autem manent fides, spes, et charitas, tria hee: major autem horum est charitas". Quidquid autem connumeratur virtuli, virtus est: hic autem spes ab Apostolo connumeratur : ergo est virtus.
2. Item, Theologice virtutes consummant edificium spirituale : in illo autem fides fundat, ut supra habitum est : charitas autem. consummat, ut mfra habe-
pitur: ergo spes exigitur ad erigendum : ergo cum in wxdificio nihil edificet, nisi virtus, spes est virtus.
3. Item, Nihil salvat nisi virtus : spes salvat: ergo spes est virtus. Prima probatur ex hoc, quod nihil salvat nisi quod est in ratione boni meritorii: et tale est virtus. Secunpa scribitur, ad Roman. vi, 24, ubi dicitur: Spe salvi facti suMUS .
Solutio Dicendum, quod spes est virtus theologica, quae perficit secundum ordinem in Deum immediate. In hoc enim differunt theologice a cardinalibus: quia theologice rectitudinis actus terminum habent in Deo et finem, ut fides tendit in primam veritatem, spes autem in beatitudinem gloriae increate indeficientis, charitas in bonitatem. Cardinales autem actus terminant in medio, et finem ponunt in Deo: ut temperantia terminat actum in passionibus innatis inter nimis et parum, et finem ponit in Deo, quia facit hoc propter Deum.
Ut igitur intelligantur solutiones objectorum, sciendum quod spes #quivoce dicitur multipliciter, et ex hoc a diversis in diversis ponitur generibus, et diversa ponuntur ei opposita. Quandoque enim est in genere passionis, et hoc modo consideratur a Philosophis: et quia passio est illata anime sensibili: quia sicut dicit Philosophus, "Omnis delectatio est generatio in sensibilem animam:" ideo tune ponitur ei oppositum in genere passionis, eo quod oppositorum sit idem genus: hoc autem oppositum, aut accipitur penes objectum solum, et tunc erit timor secundum quod ipse passio est futuri mah: aut penes differentiam temporis quam consignat, et sic opponitur delectatio, quae est ex rememoratione, ut dicit Philosophus. Quandoque autem ponitur in genere motus vel acius, ut, ad Roman. vin, 24, ubi dicit Apostolus : Spe salvi jacti sumus. Quandoque autem ponitur pro effectu spei, quem habet in anima, tutatur enim animam et certificat de fu- turis habendis et consequendis, non entibus tantum, ut fides quae dicit etiam esse futura quaedam, sed spes dicit consequi debere: sicut dicit Apostolus, ad Hebr. vr, 18 et 19: "Confugimus ad tenendam propositam spem: quam stcut anchoram habemus anime tutam ae firmam". Et, ad Roman. v, 4: "Scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem". Ibi Glossa: "Id est, certitudinem spei:" quia, sicut dicit Gregorius : "Tanto fortior quisquis in Deum surgit, quanto ma~- jora pro nomine illius pertulit." Quandoque etiam ponitur pro re sperata, ut ad Titum, u, 13: "Exspectantes beatam spem, et adventum glorie magni Dei", id est, rem speratam, quae est adventus gloria. Sumitur autem quandoque pro virtute theologica, perficiente animam ad. sperandum, et sic de ea queeritur hic : sicut dicit Glossa, ad Titum, u, 13, "Exspectamus beatitudinem, quae subest spei virtuti."
Ad aliud dicendum, quod exspectare non dicit totum actum spei, ut infra patebit, sed sperare dicit eum, sicul diligere actum dilectionis, et credere actu fidei.
Ad aliud dicendum, quod in illo processu atiam decipit equivocatio, ut prius habitum est in distinctione.
Ad aliud dicendum, quod prout Augustinus accipit mentem sub potentia aftectiva vel diligendi, multe vires comprehenduntur, scilicet liberum arbitrium, voluntas, concupiscibilis, et irascibilis. Et tune ad objectum dicendum, quod detestari malum non est irascibilis, secundum quod irascibilis est, sed potius cujuslibet potentiae est fugere malum suum : sed irascibilis est excludere malum pugnans, quod est arduum et difficilimum, et illa~ tum est extrinsecus, et est suum insurgere in altum finis, et in altum illud quod est ad finem: et secundum quod surgit in altum finis, sie perficitur spe, ut infra patebit : secundum autem quod surgit in altum quod est ad finem, sic perficitur fortitudine. Et sic patet solutio ad argumentum. Tamen sciendum, quod ratio illa fundatur super falsum : quia quando dicit Augustinus de imagine, loquitur de parte anime suprema, quae per naturales habitus ordinatur in Deum secundum quod est trinus et unus : et haec non perficitur habitibus ordinatis ad opus, nisi accipiatur imago improprie, scilicet prout résultat in viribus inferioribus, et libero arbitrio, et ratione, et voluntate, et in hujusmodi.
Ad aliud dicendum, quod difficile et bonum circa quod est virtus, differenter determinatur in virtute theologica et consuetudinali : in consuetudinali enim determinatur secundum difficultatem et rationem medii, quod est per equidistantiam in passionibus, vel per rectam rationem sumptam in rationalibus virtutibus, ut sunt prudentia, et justitia : sed in virtute theologica est difficultas penes elevare animam extra se, et supra se : sicut fides elevat rationem ut abneget se, et supra se tendat in verum quod non scit probare: et spes elevet animam, ut speret ea de quibus rationis non est persuasio, et ab his quae videt, elevetur ad queerendum quae non videt: et charitas elevet, ut postposito amore privati boni, tendat insummum bonum, quod quaeritur fide: et hoc est magis difficile, quam difficile virtutis civilis: et bonum virtutis theologice est finis, bonum autem civilis est honestum relatum ad finem increatum. Unde patet, quod illa objectio falsum supponit.
Ad aliud dicendum, quod Deus in nobis sine nobis operatur spei habitum, licet non spei actum : et de actu spei intelligitur quando dicitur, quod provenit ex meritis.
Ad aliud dicendum, quod bona merces est Deus, et non vituperabilis, et hanc mercedem sperat spes: sed temporalis merces pro spirituali, est Jezeatica et leprosa mercimonia’: et de hac non curat spes.
Ad aliud dicendum, quod spes est vir. tus theologica : et illa quae videntur cir. cumstare, dicendum quod non circum. stant, sed sunt corruptiones conditionun spei: sicut cum spes fit ex largitate Dei, jl. lam negligit desperans : et cum fit ex meritis, illam negligit presumens. Omnis enim mediatio et excessus attenditur se. cundum eamdem materiam quae non est hic : quia non habet materiam hujusmodi, in qua secundum rationem materie sit abundare, et deficere, sicut est in quibus. dam aliis virtutibus consuetudinalibus ; sed potius sicut fides habet oppositam infidelitatem multiplicem ex corruptione diversorum quae exigunturad fidem, et charitas similiter habet oppositum odium et inimicitiam, non tamen determinatur ad medium aliquid : ita et spes : et hoc patet ex quo ex parte reisperate numquam est nimis : innititur enim super omnia spes bonitati et largitati increatae : et ideo presumens non excedit in spe, sed potius uterque corrumpit secundum aliquid, quod exigitur ad substantiam spei.
Iterum patet hoc alia ratione : quia medium habet compositionem ex utroque extremo, sicut largitas ex prodigalitate et avaritia : non autem dicitur sperans qui sperat speranda et non speranda, et desperans qui nec speranda nec non speranda sperat, quod falsum est, quia omnes illi sunt circa id quod omnino super omnia sperandum est : sed sperans prout debet, alii autem corrumpendo.
On this page