Text List

Articulus 2

Articulus 2

An spes sit virtus separata ab aliis quibusdam virtutibus, vel conjuncta illis ?

ARTICULUS II. An spes sit virtus separata ab aliis quibusdam virtutibus, vel conjuncta illis ?

Secundo quaeritur, Utrum sit virtus separata ab aliis quibusdam virtutibus vel conjuncta illis ?

Videtur autem, quod conjuncta. 1. Quorum enim una proprietas est, horum etiam subjectum est unum, vel non separatum ad minus: sustinere autem et exspectare est longanimitatis et patientiae quae sunt partes fortitudinis : et hec sunt etiam spei : ergo videtur, quod spes sit virtus conjuncta illis.

2.Ilem, Ea quae perficiunt animam contra affligentia, videntur esse partes fortitudinis, vel conjuncta partibus ejus : spes autem sic perficit animam: ergo aut est pars fortitudinis, aut conjuncta illis. Prima probatur per hoc quod fortitudo est perfectio anime contra insurgentia et affligentia adversa, ut dicunt Sancti. Secunda autem scribitur in Proverbiis, xm, 12: Spes quae differtur, affligit animam, id est, res sperata : ergo indiget spe ad sustinendum.

3. Item, Communiter objicitur, quod sit conjuncta virtus timori sic: In naturis idem est movens ad recessum a termino a quo, et accessum ad terminum ad quem, sicut a sursum, et in deorsum : ergo sitmiliter erit in moribus: sed spes est mo- vens ad terminum ad quem, timor autem a termino a quo: quia ad bonum spes, et a malo movet timor: ergo spes et timor sunt idem.

4. Item, Aversio et conversio in peccato non faciunt diversum peccatum : ergo in opposito aversio a malo et conversio ad bonum non faciunt diversam virtutem : sed timor avertit a malo, et spes convertit ad bonum: ergo sunt eadem virtus.

5. Item, Eadem est fides de pcenis et premiis: ergo et eadem virtus fugiens peenas ut timor, et sperans premia ut spes.

6. Item, Contrariorum eadem est disciplina : fugere autem et prosequi habenda sunt opposita : ergo ipsorum una scientia et una virtus erit, ut videtur.

7. Item, Una virtus numero media est duarum malitiarum : timor autem est inter desperationem et prasumptionem, et similiter spes: ergo spes et timor sunt una et eadem virtus.

8. Ulterius videtur, quod spes sit continuatio omnium virtutum : quia spei est exspectare : hoc autem nihil aliud est nisi permanere immobiliter in virtute: ergo videtur, quod spes non sit nisi mansio in continuatione virtutis : ergo non est virtus separata ab omnibus aliis.

SED CONTRA : 1. Enumeratur singulariter ab Apostolo: ergo est una virtus singularis.

2. Item, Super illud: Szgnatum est super nos lumen vultus tui, Domine, eto.’, dicit Augustinus quod "imago recreationis est gratia secundum fidem, spem, et charitatem." Job, 1, 2, dicit Gregorius, quod tres virtutes theologice significantur per tres filias Job; ergo est virtus singularis.

Solutio Dicendum, quod spes est virtus separata ab aliis, et habet actum singularem, ut infra patebit, et objectum in ratione speciali.

Ad primum ergo dicendum, quod exspectatio et longanimitas et sustinentia equivoce dicunt conditiones sperantis et fortis. Sunt enim conditiones sperantis secundum processionem in rem speratam que non affligit ex se, sed per accidens, scilicet quod differtur : sed secundum quod sunt conditiones fortis, dicunt confortationem animi in sustinentia ejus quod per se affligit ex confidentia victorie et finis, quia non semper injacebit passio.

Apip autem quod dicit, quod fortitudo est contra affligentia, etc., dicendum, quod hoc intelhgitur de affligentibus per se, et non per accidens ex dilatione.

Ad aliud dicendum, quod ille rationes omnino nihil valent : quia spes non accipitur in ratione moventis a malo in bonum, sed potius in ratione elicientis actum: timor enim per se sufficit movere a malo in bonum : si enim servilis est, movet a malo actu: si autem initialis, tunc movet a malo habitu in consideratione pene et amoris Dei. Non enim sic dicitur spes movens, quod perficiat id quod incepit timor. Unde patet quod nihil omnino faciunt ad propositum rationes illee.

Ad aliud dicendum, quod in peccato unum est ratione alterius : non enim averteret, sinon converteret ad illicita: sed hoc non est hic: imo spes nullo minus fulcitur quam timore, non enim respicit peenam, sed largitatem dantis tantum.

Ad aliud dicendum, quod fides est de illis ut sunt veritatis increates articuli, et sic conveniunt: non autem in eo quod peene sunt, et in eo quod premia, conveniunt, et ideo diversis habitibus respiciuntur.

Ad aliud dicendum, quod spes et timor non sunt contraria: informis enim salvatur cum servili, et formata cum casto timore: nec sunt contrariorum quia spes est gloriosi consequendi, timor autem habet actum ad pcenam : et haec non opponuntur: pcena enim et premium non opponuntur, secundum quod unum est objectum, et alterum ut consequendum,

Ad aliud dicendum, quod sicut supra diximus, spes non est virtus determinang sibi medium ex ratione materiae : et si desperatio et presumptio opponantur jp ratione corruptionis, tunc timor non erit medium illorum, quia timor timet Sepa. rari, et desperatio supponit culpam irre. mediabilem : unde nihil est quod objicitur.

Apvip quod ulterius objicitur, dicen. dum, quod spes non dicit exspectationem, sed sperationem, et haec dicit plus, quoniam sperans extendit se, sicut credens et amans, suo modo in rem speratam, et habeat eam suo modo, sicut credens et amans.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2