Text List

Articulus 7

Articulus 7

An spes sit futuri boni et proprii ?

ARTICULUS VII. An spes sit futuri boni et proprii ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, §2, in fine: "Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum, et ad Deum pertinentium, etc."

4. Contra hoc videtur esse quod dicit Poeta:

Hunc ego si potu: tantum sperare dolorem

Ex hoc videtur quod spes etiam sit malarum rerum.

2. Item, Videtur quod sit communis boni. Luc. xxiv, 21: Nos sperabamus guia ipse essel redempturus Israel.

3. Item, Augustinus: "De nemine desperandum est, dum in via est." Ergo spes est de salute omnium.

4, Item, Fides communiter habet se ad se et ad alios, et similiter charitas : ergo videtur, quod et spes.

Solutio Dicendum, quod si spes pro- , S*' prie sumatur, tune non est alicujus, nisi in quo concurrunt haec tria, quae ponit Magister, scilicet boni, futuri, et propril. Si autem improprie sumatur loco generis sul quod est suspicio futurl quecumque, tunc posset esse mali : et sic accipit Poeta. Et per hoc patet solutio ad primum.

Si vero large sumatur, tunc erit etiam boni communis. Et per hoc patet solutio ad secundum et tertium.

Ad ultimum dicendum, quod non est simile de fide, et charitate, et spe. Quia spes respicit merita, et illa sunt propria. Charitas autem et fides non fundantur in aliquo proprio : et ideo possunt esse respectu communis. Tamen sciendum est, quod non est fidei actus quo credo homini ctiam bonum, eo quod fides non est nisi simplhciter et universaliter super primam veritalem : sed potest esse actus opinionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7