Text List

Articulus 6

Articulus 6

An spes sit invisibilium ? et, An fides et spes sunt ab invicem distinctae ?

ARTICULUS VI. An spes sit invisibilium ? et, An fides et spes sunt ab invicem distinctae ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Et sicut fides, ita et spes est de invisibilibus, etc."

1. Quoniam virtutes quarum est objeclum unum, sunt virtus una: ergo si fides et spes habent unum _ objectum, tunc sunt una virtus.

2. Item, Spes non videtur tantum esse de invisibilibus, sed etiam de his quae hic habentur, ut spes gratiae et venie : iste enim species inveniuntur poni a Sanctis.

Solutio Spes de invisibilibus, non prout sunt invisibilia, sed prout sunt futura absentia : et ideo in objecto fides et Sspes non conveniunt nisi materialiter : el ideo non oportet, quod virtus una sint.

Abd axtup dicendum, quod omnis diffinitio datur ex fine, et denominatio fit a fine codem modo : et ideo spes proprie est de gloria : et si est venie et gratin, hoe est secundum ordinem ad gloriam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6