Text List

Articulus 9

Articulus 9

An Patres in limbo, et anime in purgatorio, et demones habeant spem virtutem ?

ARTICULUS IX. An Patres in limbo, et anime in purgatorio, et demones habeant spem virtutem ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, sub finem : "De antiguis vero Patribus qui apud inferos usque ad passionem, etc."

Videtur enim, quod non habucrunt spem : quia

1. Spes commetitur se viae : illi au- tem jam fuerunt securi : ergo non fuerunt in via.

2. Item, Spes datur ad merendum : illi autem non fuerunt in statu merendi : ergo spem non habuerunt.

SED CONTRA: Dicit Beda, et ponitur in libro quarto Sententiarum, distinclione prima, quod Patres in limbo felici spe ingressum janue ceelestis exspectaverunt. Ergo spem habuerunt.

Praeterea, hoc dicitur hic in Liétera.

Ulterius quaeritur, Utrum anime in purgatorio spem habeant ?

Et videtur quod sic : quia adhue non habent apertam visionem per speciem : ergo enigmaticam : illam autem concomitatur spes, ut dicit Magister ergo habent spem.

SED CONTRA : Secundum hoc damnati etiam haberent spem : quia habent snigmaticam cognitionem de Deo : si ergo spes talem cognitionem concomitatur, damnati habet spem, ut videtur : quod falsum est, cum ipsi penitus sint et sciant se esse damnatos.

Unrenics quaeritur de demonibus utrum ipsi habeant spem ?

Videtur autem, quod sic : quia, Job, xi, 28, dicitur de Behemoth : "Ecce spes ejus frustrabitur eum".

SED CONTRA : Scit peccatum suum esse irremediabile : ergo habet desperationem : ergo non habet spem salutis.

Solutio Dicendum ad primum, quod Patres spem habebant, sicut Magister bene probat in Littera.

Ad primum dicendum, quod quodam. modo fuerunt in via: non enim mansijo distinguitur, ut dicit Augustinus, nisi jn loca perpetue permanentia, scilicet ip cvelo, vel in inferno damnatorum : ¢ ideo quoad securitatem dicunt quidam eos fuisse in termino, et quoad statum merendi : sed quoad transitum ulterio. ris glorie fuerunt adhuc in via, non in termino.

Ad aliud dicendum, quod hoc accidit spei ratione status, quod -mecretur, vel non meretur : et ideo hoc non per se est spei, quod non sit nisi in statu merendi: quia potest esse praeter illum,

Ad aliud quod ulterius quaeritur, etiam bene concedo, quod qui sunt in purgatorio, habent spem et fidem : qua exspectant salutem in cognitione enigmata visam.

Ad illud quod contra objicitur, dicendum quod nihil est simile : quia nec habent fidem qua tendat in veritatem, vel que virtus sit, sed talem, quahs est demonum, de qua supra dictum est: et eliamsi haberent fidem, non habent salutis exspectationem, et ideo non habent spem.

Et per hoc patet solutio ad id quod ulterius quaeritur de demonibus : concedimus enim, quod nullam habent spem.

Et ad id quod contra objicitur, dicendum quod spes ibi impropriissime accipitur pro exspectatione dilationis judicii, in qua acrius quam modo punientur: Ula enim frustrabitur, quia citius quam vellent judicabuntur.

Et per hoc patet solutio eorum quae queruntur de spe.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9