Divisio Textus
Divisio Textus
Hic ultimo ponit Magister tractatum de dilectione : non quod indignior sit allis, sed quia nascitur in actu suo ab actibus allarum : et ideo iste generatione sunt priores.
Dividitur autem tractatus iste in partes duas : in quarum prima agit de dilelectione hominis, qua diligit Deum et proximum. In secunda, de dilectione De, qua diligit nos : et heec incipit in diStinct. XXXII, ibi, A, "Premissis ad- jiciendum est de dilectione Dei, qua ipse diligit, etc."
Prior autem adhuc subdividitur in duas : in quarum prima agit de dilectione secundum substantialia sibi. In secunda autem agit de dilectione in comparatione ad diligentem, ubi quaerit, Si charitas semel habita possit amitli? Et hec incipit in distinct. XXXI, ibi, A, "Illud quoque non est praetereundum, quod quidam asserunt, etc."
Prior inter has subdividitur in duas ulterius : in quarum prima agit de dilectione per comparationem ad genus quod est virtus, et per comparationem ad actum sibi substantialem, et per comparationem ad modum qui est forma actus. In secunda autem, agit de ipsa per comparationem ad objectum quod est diligibile ; et haec incipit in sequenti distinct. XXVIII, ibi, A, "Hic queri potest, Utrum illo mandato dilectionis, etc."
In hac autem distinctione quae continet primam partem, quadrupliciter agit de dilectione. Primo enim agit de ipsa secundum comparationem ad caput nostrum, qualiter fuit in Christo : et hoc in primo capitulo. Secundo, quaerit de ipsa, Quid sit, et utrum sit una vel plures? et hoc m secundo capitulo, ibi, B, "Charitas est dilectio qua diligitur, etc." Term tio vero, quaerit de modo actus dilectionis, tam in diligendo proximum, quam in diligendo Deum, ibi, D, "Conseguwen ter modum utriusque dilections advertamus." Quarto et ultimo, determinat de praecepto quod respicit actum hujus virtutis, ibi, F, "“llud autem preceplum non penitus impletur ab homine, elec."
On this page