Text List

Articulus 5

Articulus 5

An tempus a Patre prefinitum sit, et debeat dici tempus plenitudinis, i quo misit Deus £elium seam ?

ARTICULUS V. An tempus a Patre prefinitum sit, et debeat dici tempus plenitudinis, i quo misit Deus £elium seam ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, cirea initium: "Tempus plentudinis dicitur tempus grag, etc."

Iloc enim videtur esse contra Glossam epistole ad Galat. iv, 4 et 5, quae super idem dicit, quod tempus plenitudinis dicitur, quod erat prefinitum a Patre, quod tune Filum mitteret.

SED CONTRA: Ab aeterno fuit prefinitum : ergo ab eterno mittere debut.

Si dicitur, quod voluntas est causa dilatoria. Contra : Voluntas quae recipit dispositiones a conceptis per raiionem, vult hoc et illud: ergo voluntas quae semper uno modo se habct, non vult hoc et illud: sed talis est voluntas Dei : ergo semper idem vult : ergo si tunc voluit, ab aeterno voluit. Cum igitur sit omnipotens, ab aeterno explevit, quod falsum est.

Solutio Tempus praefinitionis ut mitteret, dicitur ¢empus plenitudinis, ut dictum est, illis rationibus qua assignate sunt. Et verum est, quod ab aeterno pretinivit ut tunc mitteret : et ideo non mutabatur voluntas secundum diversa volita: quia ab aeterno voluit ut tunc veniret: sicut si ego vellem cras edificare, et perseverarem in illa voluntate, si non jam sed cras edificarem, non dicerer mutatus esse secundum voluntatem. Unde non sequitur argumentum : quia non simpliciter preefinivit ab eterno, sed prefinivit ut mitteret, et etiam cum hoc prefinivit quando mitteret. Qua autem causa distulerit, causae aliquae per convenentiam sunt assignate : sufficientes autem sunt in sapientia Dei abscondite, super quas exclamat Apostolus, ad Roman. x1, 33: "O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei quam incomprehensibilia sunt judicia ejus", etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5