Text List

Articulus 8

Articulus 8

An Pater potuit incarnari, et redimere genus humanum ?

ARTICULUS VIII. An Pater potuit incarnari, et redimere genus humanum ?

Incidit autem hic dubium: quia videtur, quod Pater debuerit incarnari potius quam Filius.

1. Patri enim attribuitur potentia : sed potentis est vincere fortem :ergo Patris est incarnari ad opus redemptionis. Probatio Mediae. Job, xli, 24: "Non est super terram potestas quae comparetur ei".

2. Item, Isa. xuix, 24: Numguid tolletur a forti preda? aut quod captum fuerit a robusto, saluum esse poterit ? ergo videlur, quod redimere sit potentiae. ;

3. Praterea, Incarnatio est opus in quo infinite distantia conjunguatur, ut Deus et homo : ergo hoc ert infinite potenti, et haec appropriatur Patri : ergo Patris est redimere, et non Filii.

4. Item, Patris affectus major est ad filios, quam fratris ad fratres : cum ergo Pater legaiur Pater noster 4, et Filius frater, videtur quod maygis essct sollicitudo Patris ad redemptionem quam Filii.

5. Praeterea, Patris est adoptare et non filii: cum ergo per incarnationem facti sumus filii, videtur quod Pater debuit incarnari.

Prareres, Queritur, quid inconveniens esset si Pater esset incarnatus ?

Videtur, quod nullum : quia adhuc totus mundus senliret meliorationem, sicut sentit in incarnatione Filii: cum ergo non sit invidus Pater, hoc bonum voluit communicare mundo, et ita speranda est adhuc incarnatio Patris, quod ast heeresis.

Solutio Dicendam est : Si nos attendanvus congruentiam, Patris non est msarneri : si autem potentiam absolute, Pater polest incarnari, ut infra dicevar.

Ad princm ergo dicendum, quod opus redemptionis quantum ad id quod est actionis, est indivisibiliter trium personarum :ct ideo aliquid estin eo quod est potentia, et aliquid quod est sapienlue, et aliquid quod est bonitatis : quantum enim ad effcctum qui est redimere a forti armato, est potenti : quantum autem ad modum per humilitatem et justitfiam, est sapientia : quantum vero ad fmem in quo summa bonitas relucet, est bonitatis : sed quia principaliter consistit in modo, ideo est principaliter sapientic, precipue guia ibi in mitti clauditur ab alio esse, quod non convenit Patri, utdicit Augustinus. Per hoc etiam patet solutio ad secundum.

Ad aliud dicendum, quod Pater noster est Deus Trinitas, et Filius /rater noster ser carnem : et si Pater incarnaretur, osset frater noster, et ideo non proceait ila objectio.

AD Antu dicendum, quod nos adoptamura tota Trinitale, et non a Patre solo, et ideo conveniebat Filium mitti, qui confirmaret nos in hereditatem in quam nos adoptamur, ne homini generaretur dubium ne Filius contradiceret his quae Pater statuerat.

Ad aliud quod postea quaeritur, dicendum quod multa sequerentur inconvenientia : tamen propter brevitatem ira sulficiant : quorum unum est, quod confusio esset in Trinitate, eo quod essent duo fli, unus secundum divinitatem, alter secundum humanitatem. Secundum autem, quod nepos esset Virgi- nis gui Filius est secundum deitatem : esset enim Pater fillus Virginis, cujus filius esset qui Filius est secundum eternam generationem : et sic esset nepos Virginis, quia filius filii. Tertium est, quia oppositum innascibilitati Patris significaretur dupliciter, scilicet, in hoc quod mitteretur, et in hoc quod nasceretur, Sicut enim dicit sanctus Augustinus, "Filli missio est ejus incarnatio." Dicit enim Augustinus in libro TV de Trinitate, quod "milti est cognosci quod ab alio sit‘." Unde in ipsa mussione datur intellizi, quod Pater sit ab alio, et sic oporteret esse aliquem a quo esset : ergo non essetinnascibilis, et esset quaternitas in Trinitate : cum non possit esse a Filio qui ab ipso est per generationem, nec a Spiritu sancto qui est ab ipso per processionem. Similiter autem per nativitatem esset nascibilis ad minus secundum humaniiatem, et hac nascibilitas non congrueret proprietati mnascibilitatis.

Et propter haec et his similia non congruit Patrem incarnari.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8